라틴어 문장 검색

alia sunt quae liquido negare soleam, ut de isto ipso suffragio, alia quae defendam a te pie fieri et humane, ut de curatione ludorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 27 10:7)
utamur igitur vulgari consolatione :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 478)
sed tamen in ea voluptate hunc accepi dolorem, quod, cum incendisses cupiditatem meam consuetudinis augendae nostrae (nam ad amorem quidem nihil poterat accedere), tum discedis a nobis meque tanto desiderio adficis, ut unam mihi consolationem relinquas, fore ut utriusque nostrum absentis desiderium crebris et longis epistulis leniatur ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 21 1:1)
sed plane curationes eius non probo ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 4 1:5)
nam tametsi qui veniunt ἀκίνδυνα με`ν χρονιώτερα δε` nuntiant, tamen in magna consolatione ingens inest sollicitudo, si diutius a nobis afuturus es is, cuius usum et suavitatem desiderando sentimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 8 1:2)
quorum tamen nihil est eius modi ut ego me non multa consolatione cotidie leniam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 5:6)
sed illa erit consolatio maxima si una erimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 5:7)
nunc me una consolatio sustentat, quod tibi, T.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 36장 1:9)
Hanc nos sententiam secuti his ipsis verbis in Consolatione hoc expressimus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 64:15)
Satis tu quidem in Consolatione es lamentatus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 74:8)
sed ob eam causam contendi ut plura dicerem, quod in desiderio et luctu haec est consolatio maxima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 110:5)
simile quiddam est in Consolatione Crantoris:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 114:4)
qui pecuniae cupiditate, qui voluptatum libidine feruntur, quorumque ita perturbantur animi, ut non multum absint ab insania, quod insipientibus contingit omnibus, is nullane est adhibenda curatio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 4:5)
nam ut medici causa morbi inventa curationem esse inventam putant, sic nos causa aegritudinis reperta medendi facultatem reperiemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 23:7)
utrumque enim consequitur, ut et considerandis rebus humanis proprio philosophiae fruatur officio et adversis casibus triplici consolatione sanetur, primum quod posse accidere diu cogitaverit, quae cogitatio una maxime molestias omnis extenuat et diluit, deinde quod humana humane ferenda intellegit, postremo quod videt malum nullum esse nisi culpam, culpam autem nullam esse, cum id, quod ab homine non potuerit praestari, evenerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 34:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION