라틴어 문장 검색

Quem vos praeclare defenditis, cum dicitis eam vim deorum esse, ut etiam si quis morte poenas sceleris effugerit expetantur eae poenae a liberis a nepotibus a posteris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 91:4)
Ita ne hostis quidem et potentis et bellum ultro inferentis interitum cum scelere approbavit.] Ac de bellicis quidem officiis satis dictum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 54:6)
Quo est detestabilior istorum immanitas, qui lacerarunt omni scelere patriam et in ea funditus delenda occupati et sunt et fuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 75:3)
Nisi enim multorum impunita scelera tulissemus, numquam ad unum tanta pervenisset licentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 37:3)
Itaque parietes modo urbis stant et manent, iique ipsi iam extrema scelera metuentes, rem vero publicam penitus amisimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 38:5)
Atque iis etiam, qui vendunt emunt, conducunt locant contrahendisque negotiis implicantur, iustitia ad rem gerendam necessaria est, cuius tanta vis est, ut ne illi quidem, qui maleficio et scelere pascuntur, possint sine ulla particula iustitiae vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 52:1)
Tua autem aetas incidit in id bellum, cuius altera pars sceleris nimium habuit, altera felicitatis parum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 60:5)
id enim sine scelere fieri nullo pacto potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 67:2)
Quod potest maius esse scelus quam non modo hominem, sed etiam familiarem hominem occidere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 23:3)
Num igitur se astrinxit scelere, si qui tyrannum occidit quamvis familiarem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 23:4)
Quam ob rem hoc quidem deliberantium genus pellatur e medio (est enim totum sceleratum et impium), qui deliberant, utrum id sequantur, quod honestum esse videant, an se scientes scelere contaminent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 45:1)
Est istuc quidem honestum, verum hoc expedit, res a natura copulatas audebit errore divellere, qui fons est fraudium, maleficiorum, scelerum omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 95:3)
Atqui, si speciem utilitatis opinionemque quaerimus, magnum illud bellum perfuga unus et gravem adversarium imperii sustulisset, sed magnum dedecus et flagitium, quicum laudis certamen fuisset, eum non virtute, sed scelere superatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 110:4)
Si gloriae causa imperium expetendum est, scelus absit, in quo non potest esse gloria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 111:2)
tum, qui scelus fraudemque nocentis possit dicendo subicere odio civium supplicioque constringere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 202:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION