라틴어 문장 검색

Quid ad caelestia ritus exigere humanos diversaque foedera tempto?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 43:29)
" Dum talia secum exigit Hippomenes, passu volat alite virgo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 56:8)
Munere laetus abit studiisque virilibus aevum exigit Atracides Peneiaque arva pererrat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 22:11)
Decidit in terram, non concipientibus auras infirmis pennis, et qua levis haeserat alae, corporis adfixi pressa est gravitate sagitta perque latus summum iugulo est exacta sinistro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 57:17)
superest, cur vivere tempus in breve sustineam, proles gratissima matri, nunc solus, quondam minimus de stirpe virili, has datus Ismario regi Polydorus in oras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 45:26)
ipsa quod hae faciunt opus, exigit, ipsa, quis usus quove sit in folio, quae sit concordia mixtis, novit et advertens pensas examinat herbas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 34:6)
Me tamen armiferae servatum cura Minervae fluctibus eripuit, patriis sed rursus ab agris pellor, et antiquo memores de vulnere poenas exigit alma Venus, tantosque per alta labores aequora sustinui, tantos terrestribus armis, ut mihi felices sint illi saepe vocati, quos communis hiems importunusque Caphereus mersit aquis, vellemque horum pars una fuissem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 56:8)
Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 76:1)
vive sine invidia, mollesque inglorius annos exige, amicitias et tibi iunge pares, Nasonisque tui, quod adhuc non exulat unum, nomen ama :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 420)
tu vero tua damna dole, mitissima coniunx, tempus et a nostris exige triste malis, Aeque meos casus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 314)
quo postquam, dubium pius an sceleratus, Orestes exactus Furiis venerat ipse suis, et comes exemplum veri Phoceus amoris, qui duo corporibus mentibus unus erant, protinus evincti tristem ducuntur ad aram, quae stabat geminas ante cruenta fores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 437)
" exigis ut nulli gemitus tormenta sequantur, acceptaque gravi vulnere flere vetas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 128)
Annuus adsuetum dominae natalis honorem exigit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 51)
sensus inest igitur nebulis, quas exigit ignis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 516)
Exigit a dignis ultrix Rhamnusia poenas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 85)

SEARCH

MENU NAVIGATION