라틴어 문장 검색

Si veniam meretur, qui nocuit, non meretur , qui imprudens profuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 167:11)
si quando tamen ita resederit praesens impetus, ut aliqua tot luctibus alia cogitatio inseri possit, non iniuste petierim morae veniam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 15:3)
sunt et illa ex natura, sed notus adhuc minoris, veniam petere adulescentiae, defendere amores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 88:1)
quod propositum tenentes nec in rixam ibimus nec causae debita tempora conviciando conteremus gaudebimusque, si hoc adversarius facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 234:2)
An vero si a se filium pater testatus fuerit elogio, propterea quod is meretricem amaverit, non omnis hic erit quaestio, an huic delicto pater debuerit ignoscere et centumviri tribuere debeant veniam?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 184:2)
Et historiae, quae currere debet ac ferri, minus convenissent insistentes clausulae et debita actionibus respiratio et cludendi inchoandique sententias ratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 275:1)
tamen habent alii quoque Comici, si cum venia leguntur, quaedam quae possis decerpere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 73:2)
nos institutionem professi non solum scientibus ista, sed etiam discentibus tradimus, ideoque paulo pluribus verbis debet venia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 6:2)
nostro labori dent veniam, qui nihil credimus esse perfectum, nisi ubi natura cura iuvetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 158:2)
probabilis tamen cupiditas honestorum et velut tutioris audentiae est temptare, quibus paratior venia est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 5:5)
quare fructum studiorum viridem et adhuc dulcem promi decet, dum et veniae spes est et paratus favor et audere non dedecet et, si quid desit operi, supplet aetas, et, si qua sunt dicta iuveniliter, pro indole accipiuntur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 110:3)
Atque ego, patres conscripti, quoniam eo miseriarum venturus eram, vellem potius ob mea quam ob maiorum meorum beneficia posse me a vobis auxilium petere, ac maxime deberi mihi beneficia a populo Romano, quibus non egerem, secundum ea, si desideranda erant, uti debitis uterer.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장6)
ex quibus unum haec epistula in debitum solvet, duo in antecessum accipe.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 10:2)
quicquid in nos adulatio sine pudore congessit, tamquam debitum prendimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 11:4)
Est tanti, ut gratum in venias, experiri et ingratos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION