라틴어 문장 검색

in ea parte igitur, in qua mundi inest principatus, haec inesse necessest, et acriora quidem atque maiora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 30:2)
quidquid inest, grave quidem inest;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 211)
et ea quae olim parva gestavit crepundia istic in ista cistula insunt, quae isti inest in vidulo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 4109)
ad altiora quaedam et magnificentiora, mihi crede, Torquate, nati sumus, nec id ex animi solum partibus, in quibus inest memoria rerum innumerabilium, in te quidem infinita, inest coniectura consequentium non multum a divinatione differens, inest moderator cupiditatis pudor, inest ad humanam societatem iustitiae fida custodia, inest in perpetiendis laboribus adeundisque periculis firma et stabilis doloris mortisque contemptio - ergo haec in animis, tu autem etiam membra ipsa sensusque considera, qui tibi, ut reliquae corporis partes, non comites solum virtutum, sed ministri etiam videbuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 146:1)
est, est illa vis profecto, neque in his corporibus atque in hac imbecillitate nostra inest quiddam quod vigeat et sentiat, non inest in hoc tanto naturae tamque praeclaro motu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 1:1)
omnium autem causarum in aliis inest con- stantia, in aliis non inest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 16장 3:1)
sicut in aethere non arbor, non aequore salso nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse, certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit, sic animi natura nequit sine corpore oriri sola neque a nervis et sanguine longius esse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:5)
sin eos diiungent, hoc erunt inferiores, quod in oratore perfecto inest illorum omnis scientia, in philosophorum autem cognitione non continuo inest eloquentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 143:2)
Partis autem esse mundi omnia quae insint in eo, quae natura sentiente teneantur, in qua ratio perfecta insit, quae sit eadem sempiterna (nihil enim valentius esse a quo intereat);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 35:3)
Animadvertendum autem est, formam rei inesse (ut ex iis quae dicta sunt plane liquet) instantiis universis et singulis, in quibus res ipsa inest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 218:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION