라틴어 문장 검색

labente deinde paulatim discillina velut desidentis primo mores sequatur animo, deinde ut magis magisque lapsi sint, tum ire coeperint praecipites, done ad haec tempora quibus nec vitia nostra nee remedia pati possumus perventum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 11:2)
haud difficulter persuasum Latinis, quamquam in eo foedere superior Romana res erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 530:1)
Servilius, lenibus remediis aptior, concitatos animos flecti quam frangi putabat cum tutius tum facilius esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 254:3)
nec huic tam pestilenti exemplo remedia ulla ab imperatore quaesita sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 477:1)
simulationem intestinae discordiae remedium timoris inventum, et consules magis non confidere quam non credere suis militibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 496:1)
id remedium timori fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 29:2)
non ita civitatem aegram esse ut consuetis remediis sisti possit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 228:2)
modo quae res post prodigium Albani lacus nisi instauratio sacrorum auspiciorumque renovatio adfectae Veienti bello rei publicae remedio fuit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 554:2)
quod cum et parvum et paucis datum et mercedem esse prodendi M. Manli interpretarentur, remedio inritatur seditio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 173:1)
omnium simul rerum, quarum immodica cupido inter mortales est, agri pecuniae honorum, discrimine proposito, conterriti patres cum trepidassent publicis privatisque consiliis, nullo remedio alio praeter expertam multis iam ante certaminibus intercessionem invento collegas adversus tribunicias rogationes comparaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 368:1)
cuius remedium et finis cum per novas religiones quaereretur, ludi scaenici tune primum facti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VII Periocha3)
eodem anno primum praefecti Capuam creari coepti legibus ab L. Furio praetore datis, cum utrumque ipsi pro remedio aegris rebus discordia intestina petissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 294:1)
portentoque iam similis clades erat, et libri aditi quinam finis aut quod remedium eius mali ab dis daretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 681:2)
itaque ad remedium iam diu neque desideratum nec adhibitum, dictatorem dicendum, civitas confugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 99:1)
ibi primo impedimentis et equitatu in medium receptis circumdati pedites haud difficulter impetus incursantium Numidarum arcebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 516:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION