라틴어 문장 검색

Postquam nulla condicione cogere adversarios poterat, ut in aequum locum descenderent legionumque periculum facerent, neque ipse propius hostem castra ponere propter aquae penuriam se posse animadvertebat, adversarios non virtute eorum confidere, sed aquarum inopia fretos despicere se intellexit, II Non. Apr.
(카이사르, 아프리카 전기 79:1)
Qui etsi erant pauci, tamen propter virtutem magno adversarios timore eorum opera adficiebant, quod a suo loco hostes vehementer premere coeperunt, ut ad subsidium, ne ab latere nostri occuparent, legio adversariorum traduci coepta sit ad dextrum.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:5)
Non male respondit, male enim prior ille . Fallet haec nos in foro consuetudo, ubi adversario, non ipsi nobis . aiunt Accium interrogatum, cur causas non ageret, cum apud eum in tragoediis tanta vis esset optime respondendi, hanc reddidisse rationem, quod illic ea dicerentur quae ipse vellet, in foro dicturi adversarii essent quae minime vellet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 330:4)
Nam cum adversarii et obtrectatores M. Caeli, quoniam erat pulchro corpore, formam eius et faciem in suspiciones inpudicitiae accerserent, inludens Cicero tam absurdam criminationem, quod formam, quam natura fecerat, vitio darent, eodem ipso errore quem inludebat sciens usus est et non paenitet, inquit, M. Caelium, non deformem esse natum, ut vel hac ipsa re, quod ita dicebat, obprobraret adversariis ac per facetias ostentaret facere eos deridiculum, quod proinde Caelio formam crimini darent, quasi arbitrium eius fuisset, quali forma nasceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION