라틴어 문장 검색

Vbi appello Casinam, inquit amabo, mea uxorcula, cur virum tuom sic me spernis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 270)
Quod mandasti feci, tui honoris gratia, tuom qui signum ad me attulisset, nuntium ne spernerem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 325)
Nihil agit qui diffidentem verbis solatur suis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 211)
nam tu quemvis confidentem facile tuis factis facis, eundem ex confidente actutum diffidentem denuo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 211)
is non sprevit nuntium;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 129)
Vt quae te cupit, eam ne spernas, quae per tuam nunc vitam vivit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2158)
Quomque me oratricem haud sprevisti sistique exorare ex te.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2205)
Sed ubi ille exierit intus, istinc te procul ita volo adsimulare, prae illius forma quasi spernas tuam quasique eius opulentitatem reverearis, et simul formam, amoenitatem illius, faciem, pulchritudinem conlaudato.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 467)
ille illas spernit segregat ab se omnis, extra te unam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 641)
Ergo iste metus me macerat, quod ille fastidiosust, ne oculi eius sententiam mutent, ubi viderit me, atque eius elegantia meam extemplo speciem spernat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 643)
Mulier quae se suamque aetatem spernit, speculo ei usus est:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3146)
tun audes etiam servos spernere, propudium?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 267)
em sic datur, si quis erum servos spernit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 217)
Itast, iam pridem tu me spernis, sentio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 560)
valete, ut hostes vestri diffidant sibi.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS49)

SEARCH

MENU NAVIGATION