라틴어 문장 검색

nam si ut maecenas, sufenas, Asprenas dicerentur, genitivo casu non e littera, sed tis syllaba terminarentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 210:1)
eadem in verbis quoque ratio comparationis, ut, si quis antiques secutus fervere brevi media syllaba dicat, deprehendatur vitiose loqui, quod omnia, quae e et o litteris fatendi modo terminantur, eadem, si infinitis e litteram media syllaba acceperunt, utique productam habent:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 228:1)
illa tamen quomodo effugient, ut, nomina quamvis feminina singulari nominativo us litteris finita nunquam genitivo casu ris syllaba terminentur, faciat tamen Venus Veneris?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 235:1)
item cum es litteris finita per varios exeant genitivos, nunquam tamen eadem ris syllaba terminatos, ceres cogat dici Cereris?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 235:2)
nam praeterito quidem tempore varie formari verba prima persona o littera terminata, ipsa analogia confiteatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 236:4)
nam in iis, quae proximam ultima litteram e habebunt et i longa terminabuntur, illam rationem sequentes utemur e gemina, qualia sunt haec aurei, argentei et his similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 282:2)
here nunc e littera terminamus, at veterum comicorum adhuc libris invenio heri ad me venit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 288:1)
verum priora illa ad pueros magis, haec sequentia ad robustiores pertinebunt, cum grammatices amor et usus lectionis non scholarum temporibus, sed vitae spatio terminentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 314:2)
fuit etiam in hoc diversum praecipientium propositum, quod eorum quidam materias, quas discipulis ad dicendum dabant, non contenti divisione dirigere latius dicendo prosequebantur, nec solum probationibus implebant sed etiam adfectibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 115:1)
nunc acie directa nunc cuneis, Nunc auxiliis nunc legione pugnabitur, nonnunquam terga etiam dedisse simulata fuga proderit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 189:2)
ridendi vero, qui velut legem prooemiis omnibus dederunt, ut intra quattuor sensus terminarentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 71:3)
interim adversus singulos dirigitur actio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 37:1)
tum enim toto corpore obnitendum et, ut sic dixerim, directa fronte pugnandum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 299:2)
ideoque nos, quid in quaque re sequendum cavendumque sit, docemus ac deinceps docebimus, ut ad ea iudicium dirigatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 246:1)
verum id ipsum anguste Zoilus terminavit, qui id solum putaverit schema, quo aliud simulatur dici quam dicitur, quod sane vulgo quoque sic accipi scio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION