라틴어 문장 검색

Locrenses brevi post legati, cum permissu Hannonis arcem intrassent, persuadent ut traduci se in Locros paterentur nec ultima experiri vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 41:1)
facile multitudini persuasum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 376:1)
facile persuasum Galae, filio deposcente id bellum, ut mitteret exercitum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 625:2)
omnium populorum praetoribus qui ad Poenum in illo communi Italiae motu descissent, persuasisse ut redirent in amicitiam Romanorum, quando res quoque Romana, quae prope exitium clade Cannensi venisset, in dies melior atque auctior fieret, Hannibalis vis senesceret ac prope ad nihilum venisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 246:2)
itaque non ducibus facilius quam multitudini persuasum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 483:1)
Attalus, ne, desertam haberet insulam, et Macedonum fere omnibus et quibusdam Andriorum ut manerent persuasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 515:3)
ubi semel decretum erit, omnibus id, etiam quibus ante displicuerit, pro bono atque utili fore defendendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 244:2)
vix cuiquam persuadebatur Graecia omni cessuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 396:3)
Romani omnia acta eius, ex quo tempore ab Syria classem solvisset, displicere senatui non dissimulabant restituique et Ptolomaeo omnes civitates quae dicionis eius fuissent aequum censebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 486:1)
fugienti regi disceptationem cum legatis, seu iam experto eam minus prosperam seu maerore recenti confuso, professus Minnio se quae pro causa essent dicturum persuasit, ut a Pergamo accerserentur legati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 173:1)
clementius responsum ab Africano tulerunt, qui causam relinquendi honeste Aetolici belli quaerens Asiam et regem Antiochum spectabat, iusseratque Athenienses non Romanis solum, ut pacem bello praeferrent, sed etiam Aetolis persuadere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 60:1)
Eudamus praefectus Rhodiae classis magis eam sibi displicere sententiam ostendit quam ipse quid censeret faciendum dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 167:1)
his persuaserunt ut per Epirum duceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 39:2)
ipsum in eam gentem iturum Eposognatum persuasurumque ut imperata faciant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 225:4)
nec ad aliam rem eo profectum quam ut, id quod Hispaniae Galliae Siciliae Africae iam pridem persuasum esset, hoc Graeciae Asiaeque et omnibus ad orientem versis regibus gentibusque appareret, unum hominem caput columenque imperii Romani esse, sub umbra Scipionis civitatem dominam Orbis terrarum latere, nutum eius pro decretis patrum, pro populi iussis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 646:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION