라틴어 문장 검색

quid enim opus est longis in senatu sententiis, cum optimi cito consentiant?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 4:1)
si displicuit sententia, fremitu aspernantur;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 6:1)
una adhuc victoria Carus Mettius censebatur, et intra Albanam arcem sententia Messalini strepebat, et Massa Baebius iam tum reus erat:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 1:2)
Interim Galbam duae sententiae distinebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 32장3)
repugnantem huic sententiae Vinium Laco minaciter invasit, stimulante Icelo privati odii pertinacia in publicum exitium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 33장8)
iam Marius Celsus haud laeta rettulerat, cum alii in Palatium redire, alii Capitolium petere, plerique rostra occupanda censerent, plures tantum sententiis aliorum contra dicerent, utque evenit in consiliis infelicibus, optima viderentur quorum tempus effugerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 39장2)
Caecina paucos in Helvetiis moratus dies dum sententiae Vitellii certior fieret, simul transitum Alpium parans, laetum ex Italia nuntium accipit alam Silianam circa Padum agentem sacramento Vitellii accessisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 70장1)
igitur versare sententias et huc atque illuc torquere, hostem et parricidam Vitellium vocantes, providen- tissimus quisque vulgaribus conviciis, quidam vera probra iacere, in clamore tamen et ubi plurimae voces, aut tumultu verborum sibi ipsi obstrepentes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 85장9)
Accedebat sententiae Paulini Marius Celsus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 33장1)
frater eius Titianus et praefectus praetorii Proculus, imperitia properantes, fortunam et deos et numen Othonis adesse consiliis, adfore conatibus testabantur, neu quis obviam ire sententiae auderet, in adulationem concesserant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 33장4)
Notabile iurgium fuit quo Licinius Caecina Marcellum Eprium ut ambigua disserentem invasit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 53장1)
nec ceteri sententias aperiebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 53장2)
initium atrocis in Caecinam sententiae a L. Vitellio factum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 37장2)
namque Mu- cianus tam celeri victoria anxius et, ni praesens urbe potiretur, expertem se belli gloriaeque ratus, ad Primum et Varum media scriptitabat, instandum coeptis aut rursus cunctandi utilitates disserens atque ita compositus ut ex eventu rerum adversa abnueret vel prospera agnosceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 52장5)
coeptabatque permixtus manipulis, bona pacis ac belli discrimina disserens, armatos monere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 81장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION