라틴어 문장 검색

is veniam in praeteritum petens quod ei Vettios, Plautios dissimulavisset, nec nunc adulteria obiecturum ait, ne domum servitia et ceteros fortunae paratus reposceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 30장3)
Tunc primum fortunam suam introspexit ferrumque accepit, quod frustra iugulo aut pectori per trepidationem admovens ictu tribuni transigitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 38장1)
at Pallas id maxime in Agrippina laudare quod Germanici nepotem secum traheret, dignum prorsus imperatoria fortuna:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 2장4)
statueretur immo documentum, quo uxorem imperator acciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 6장7)
quod spretum fraude Acbari, qui iuvenem ignarum et summam fortunam in luxu ratum multos per dies attinuit apud oppidum Edessam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 12장7)
sed in regressu dispar fortuna fuit, quia navium quasdam quae mari remeabant in litora Taurorum delatas circumvenere barbari, praefecto cohortis et plerisque auxiliarium interfectis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 17장7)
igitur cultu vultuque quam maxime ad praesentem fortunam comparato regiam ingreditur genibusque eius provolutus 'Mithridates' inquit 'terra marique Romanis per tot annos quaesitus sponte adsum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 18장5)
Traditus posthac Mithridates vectusque Romam per Iunium Cilonem, procuratorem Ponti, ferocius quam pro fortuna disseruisse apud Caesarem ferebatur, elataque vox eius in vulgum hisce verbis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 21장1)
mox pro fortuna pomerium auctum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 24장6)
quibus patratis nemo adeo expers misericordiae fuit quem non Britannici fortuna maerore adficeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 26장4)
scripsitque Palpellio Histro, qui Pannoniam praesidebat, legionem ipsaque e provincia lecta auxilia pro ripa componere, subsidio victis et terrorem adversus victores, ne fortuna elati nostram quoque pacem turbarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 29장4)
'Si quanta nobilitas et fortuna mihi fuit, tanta rerum prosperarum moderatio fuisset, amicus potius in hanc urbem quam captus venissem, neque dedignatus esses claris maioribus ortum, plurimis gentibus imperitantem foedere pacem accipere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 37장1)
si statim deditus traderer, neque mea fortuna neque tua gloria inclaruisset;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 37장6)
spectaret populus hunc decore imperatorio, illum puerili habitu, ac perinde fortunam utriusque praesumeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장6)
et erant contra qui tantam fortunae commutationem misera- rentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION