라틴어 문장 검색

ex quo fit, ut etiam servi se liberius gerant, uxores eodem iure sint, quo viri, inque tanta libertate canes etiam et equi, aselli denique liberi sic incurrant, ut iis de via decedendum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 110:4)
Atque, ut iam ad sermonis mei auctorem revertar, ex hac nimia licentia, quam illi solam libertatem putant, ait ille ut ex stirpe quadam existere et quasi nasci tyrannum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 112:3)
Nam ut ex nimia potentia principum oritur interitus principum, sic hunc nimis liberum populum libertas ipsa servitute adficit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 112:4)
Sic omnia nimia, cum vel in tempestate vel in agris vel in corporibus laetiora fuerunt, in contraria fere convertuntur, maximeque id in rebus publicis evenit, nimiaque illa libertas et populis et privatis in nimiam servitutem cadit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 112:5)
Itaque ex hac maxima libertate tyrannus gignitur et illa iniustissima et durissima servitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 112:6)
Quo facto primum vidit iudicavitque idem, quod Spartae Lycurgus paulo ante viderat, singulari imperio et potestate regia tum melius gubernari et regi civitates, si esset optimi cuiusque ad illam vim dominationis adiuncta auctoritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 24:1)
Cumque audiret dominationem Cypseli confirmari, defugit patriam vir liber ac fortis et adscitus est civis a Tarquiniensibus atque in ea civitate domicilium et sedes collocavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 53:5)
Desunt omnino ei populo multa, qui sub rege est, in primisque libertas, quae non in eo est, ut iusto utamur domino, sed ut nullo ferebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 66:5)
Qui cum privatus esset, totam rem publicam sustinuit primusque in hac civitate docuit in conservanda civium libertate esse privatum neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 71:2)
Sed erit hoc de genere nobis alius aptior dicendi locus, cum res ipsa admonuerit, ut in eos dicamus, qui etiam liberata iam civitate dominationes adpetiverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 74:4)
Haud mediocris hic, ut ego quidem intellego, vir fuit, qui modica libertate populo data facilius tenuit auctoritatem principum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 87:3)
Id enim tenetote, quod initio dixi, nisi aequabilis haec in civitate conpensatio sit et iuris et officii et muneris, ut et potestatis satis in magistratibus et auctoritatis in principum consilio et libertatis in populo sit, non posse hunc incommutabilem rei publicae conservari statum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 91:4)
Si vero populus plurimum potest omniaque eius arbitrio reguntur, dicitur illa libertas, est vero licentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 27:2)
cum decemviri Romae sine provocatione fuerunt tertio illo anno, cum vindicias amisisset ipsa libertas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 64:10)
senatus enim auctoritatem et populi Romani libertatem atque imperii dignitatem suis armis esse defensam, sibique eas aves, quibus auctoribus officium et fidem secutus esset, bene consuluisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 42:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION