라틴어 문장 검색

pro me pugnabit L. Philippus, eloquentia, gravitate, honore florentissimus civitatis, dicet Hortensius, excellens ingenio, nobilitate, existimatione, aderunt autem homines nobilissimi ac potentissimi, ut eorum frequentiam et consessum non modo P. Quinctius qui de capite decernit, sed quivis qui extra periculum sit perhorrescat.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장 2:2)
multi inhonorati proferuntur, et quidem propter id ipsum beatiores, eorumque, qui privatum otium negotiis publicis antetulerunt, nominatim vita laudatur, nec siletur illud potentissimi regis anapaestum, qui laudat senem et fortunatum esse dicit, quod inglorius sit atque ignobilis ad supremum diem perventurus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 57:6)
quid, si idem, quod plerumque fit, paupertatem ignominiam infamiam timet, si debilitatem caecitatem, si denique, quod non singulis hominibus, sed potentibus populis saepe contigit, servitutem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 15:8)
actio vis centripetae ad corpus illud alterum tendentis, vel nulla est, vel miscetur & componitur cum actionibus admodum potentibus aliarum virium: Visq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 19:3)
hoc titulus fero incisus, hoc ad furta compositus Sinon firmabat et mens semper in damnum potens.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:7)
In conspectu vestro supplices iacent iuvenes ingenui, honesti, et quod utroque potentius est, familiaritate vobis aliquando coniuncti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:6)
Inops, potentem dum vult imitari, perit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Rana rupta et bos.1)
Humiles laborant ubi potentes dissident.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae metuentes taurorum proelia.1)
Contra potentes nemo est munitus satis;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila et cornix.1)
Venit ecce dives et potens:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus et petulans.6)
et eram acturus adulescentulus adhuc, eram in quadruplici iudicio, eram contra potentissimos civitatis atque etiam Caesaris amicos, quae singula excutere mentem mihi post tam triste somnium poterant.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 18 3:2)
postremo ne potentissimi vilissimo quoque quasi piaculari dato alienis poenis elaberentur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 8:4)
Varisidium Nepotem valdissime diligo, virum industrium rectum disertum, quod apud me vel potentissimum est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 4 1:1)
Plerique autem dum verentur, ne gratiae potentium nimium impertire videantur, sinisteritatis atque etiam malignitatis famam consequuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 5 2:1)
Sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 19)

SEARCH

MENU NAVIGATION