라틴어 문장 검색

et illud vides, si in animis hominum regale imperium sit, unius fore dominatum, consilii scilicet (ea est enim animi pars optima), consilio autem dominante nullum esse libidinibus, nullum irae, nullum temeritati locum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 98:3)
Sin per se populus interfecit aut eiecit tyrannum, est moderatior, quoad sentit et sapit, et sua re gesta laetatur tuerique vult per se constitutam rem publicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 107:7)
is est enim, qui consilio et opera civitatem tueri potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 80:5)
quae tamen gravis et magna remanebat sapientissimis et fortissimis et armis et consilio civitatem tuentibus, quorum auctoritas maxime florebat, quod, cum honore longe antecellerent ceteris, voluptatibus erant inferiores nec pecuniis ferme superiores;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 94:4)
eoque erat cuiusque gratior in re publica virtus, quod in rebus privatis diligentissime singulos cives opera, consilio, re tuebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 94:5)
et reperiret et tueretur, alter autem de ipsa iustitia quattuor implevit sane grandis libros.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 15:1)
), imperare quam plurimis, frui voluptatibus, pollere, regnare, dominari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 31:4)
233M Tum virtute, labore, industria tueretur summi viri indolem, nisi nimis animose ferox natura illum nescio quo Non.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 16:8)
Homines enim sunt hac lege generati, qui tuerentur illum globum, quem in hoc templo medium vides, quae terra dicitur, iisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus, quae sidera et stellas vocatis, quae globosae et rotundae, divinis animatae mentibus, circulos suos orbesque conficiunt celeritate mirabili.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 3 6:5)
Ita enim senectus honesta est, si se ipsa defendit, si ius suum retinet, si nemini emancipata est, si usque ad ultimum spiritum dominatur in suos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 49:1)
adsum amicis, venio in senatum frequens ultroque affero res multum et diu cogitatas easque tueor animi, non corporis viribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 49:11)
nec enim dominante temperantiae locum esse, neque omnino in voluptatis regno virtutem posse consistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 53:1)
quam copiose ab eo agri cultura laudatur in eo libro, qui est de tuenda re familiari, qui Oeconomicus inscribitur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 76:2)
senectutis autem nullus est certus terminus, recteque in ea vivitur, quoad munus offici exsequi et tueri possit mortemque contemnere, ex quo fit ut animosior etiam senectus sit quam adulescentia et fortior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 92:1)
sed credo deos immortalis sparsisse animos in corpora humana, ut essent qui terras tuerentur quique caelestium ordinem contemplantes imitarentur eum vitae modo atque constantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 98:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION