라틴어 문장 검색

Ducebantur autem cum amara necessitate per singulos menses in die natalis regis ad sacrificium et, cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati pompam Libero celebrare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장7)
ipsis autem, qui eum ducebant, illam, quam paulo ante habuerant erga eum benevolentiam, in iram convertentibus, propterea quod sermones dicti, sicut ipsi arbitrabantur, essent amentia.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장29)
ita ut rex et, qui cum ipso erant, mirarentur adulescentis animum, quomodo pro nihilo duceret cruciatus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장12)
Post hunc ducebant sextum, et is mori incipiens ait: " Noli frustra errare; nos enim propter nosmetipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis:
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장18)
ego vero in infirmitate constitutus eram, vestri autem honoris et benevolentiae memineram cum affectione. Reversus de Persidis locis et in infirmitatem incidens molestiam habentem, necessarium duxi pro communi omnium securitate curam habere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장21)
respiciens autem quod et pater meus, quibus temporibus in superiora loca duxit exercitum, ostendit, qui susciperet principatum;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장23)
Hi vero, qui cum Simone erant, cupiditate ducti a quibusdam, qui in turribus erant, suasi sunt pecunia et, septuaginta milibus drachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장20)
Dositheus vero quidam de iis, qui Bacenoris erant, eques vir et fortis, Gorgiam tenuit chlamydeque apprehensum ducebat eum fortiter; et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum umerumque amputavit, et Gorgias effugit in Maresa.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장35)
Rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare. Nuptias fecit, quiete egit, communiter vivebat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장25)
Iiij enim tricies et bis, vel quater xxxii ducti cxxviij inmutabili necessitate conplebunt, atque hoc usque ad extremus terminus cxxviij est;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 16:7)
In ea enim dispositione, quae est par ut ij iiij viij xvj, idem reddunt ij per xvj multiplicati, quod iiij per octinarium ducti, utroque enim modo xxxij fient.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter inpari eiusque proprietatibus. 4:12)
in eo vero, quod usque ad unum sectio illa non ducitur, pariter inparem non refutat, sed a pariter pari disiungitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero inpariter pari eiusque proprietatibus deque eius ad pariter parem et pariter inparem cognatione 1:6)
Ubi autem termini duo duas medietates includunt, quod fit multiplicatis extremitatibus, hoc idem redditur in alterutram summam medietatibus ductis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Descriptionis ad inpariter paris naturam pertinentis expositio 2:5)
atque his nominibus in infinitum ductis in infinitum quoque superparticularium forma progreditur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De superparticulari eiusque speciebus earumque generationibus. 1:3)
Quinque enim unos,vel decem vel quotlibet alios illis notulis pro conpendio notare voluerunt, ne, quot unitates quis monstrare vellet, totiens ei virgulae ducerentur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION