라틴어 문장 검색

"Vespera tamen iam noctem trahente praecipiti festinatione nefarii sceleris instruit apparatum:"
(아풀레이우스, 변신, 5권166)
"et audaciter in capillos eius immissa manu trahebat eam nequaquam renitentem."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:61)
"Nec setius tibi pigrum fluentum transi meanti quidam supernatans senex mortuus putres attollens manus orabit ut eum intra navigium trahas:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:143)
"equum namque illum suum candidum vectorem futurum duxisse secum."
(아풀레이우스, 변신, 7권 1:9)
Ligno enim quod gerebam in proximam casulam vendito vacuum me ducens, iam se nequitiae meae proclamans imparem miserrimumque istud magisterium renuens, querelas huiusmodi concinnat:
(아풀레이우스, 변신, 7권 18:5)
Dumque in ista necis meae decunctor electione, matutino me rursum puer ille peremptor meus contra montis suetum ducit vestigium.
(아풀레이우스, 변신, 7권 22:2)
Tunc quidam viator solitarium vagumque me respiciens invadit et properiter inscensum baculo quod gerebat obverberans per obliquam ignaramque me ducebat viam.
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:1)
nam mater pueri mortem deplorans acerbam filii, fleta et lacrimosa fuscaque veste contecta, ambabus manibus trahens cinerosam canitiem, eiulans et exinde proclamans stabulum irrumpit meum, tunsisque ac diverberatis vehementer uberibus incipit:
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:3)
Haec ille longos trahens suspiritus et nonnunquam illacrimans graviter affectis rusticis annuntiabat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 3:1)
ac dum perterriti de loci qualitate sciscitari gestiunt nec est qui doceat, senex alius, magnus ille quidem, gravatus annis, totus in baculum pronus et lassum trahens vestigium, ubertim lacrimans per viam proximat, visisque nobis cum fletu maximo singulorum iuvenum genua contingens sic adorabat:
(아풀레이우스, 변신, 8권 7:10)
Nec tali damno tori sui contumeliam vindicasse contenta, iam contra sua saeviens viscera laqueum sibi nectit infantulumque, quem de eodem marito iamdudum susceperat, eodem funiculo nectit seque per altissimum puteum, appendicem parvulum trahens praecipitat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 10:5)
At ille susceptum novicium famulum trahebat ad domum statimque illinc de primo limine proclamat:
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:1)
"Ergo nostra repente turbata praesentia, subitario ducta consilio, eundem illum subiectum contegit viminea cavea, quae fustium flexu tereti in rectum aggerata cumulum lacinias circumdatas suffusa candido fumo sulphuris inalbabat, eoque iam, ut sibi videbatur, tutissime celata mensam nobiscum secura participat."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:3)
nam i quidam procerus et, ut indicabat habitus atque habitudo, miles e legione, factus nobis obvius, superbo atque arroganti sermone percontatur quorsum vacuum duceret asinum:
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:4)
"Ducis asinum istum?"
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION