라틴어 문장 검색

Quae quum medici doceant, quorumdam rusticorum experimento cognitum, quem struma male habet, eum, si anguem edit, liberari.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 32:7)
atque edi quoque ipsum jecur debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 80:4)
Fereque longior radix breviorem dentem edit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 10:3)
teritur neglectae gratia formae cum proprio reditura viro.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae108)
sermonum gratia mecum, mecum somnus erat cautique per atria ludi:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:124)
namque velut stellas Babylonia cura salubres optima tunc spondet mortalibus edere fata, caelicolae cum celsa tenent summoque feruntur cardine nec radios humili statione recondunt:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:6)
adventus nunc sacra tui libet edere Musis grataque patratis exordia sumere bellis.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:47)
Nam et hominis tum demum declaratur sterile senium, non cum desinit mulier trigeminos aut geminos parere, sed cum omnino nullum conceptum edere valet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 3:1)
Nam rariorem sine dubio creat, et idcirco plerisque et sterilis videtur, seminibus inter frondem, quam prima germinatione edit, latentibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 2:5)
At si voles ficum quamvis non natura seram facere, tunc grossulos, prioremve fructum decutito,ita alterum edet,quem in hiemem differet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 10:4)
Nam mense duodecimo partum edunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 3:3)
quoniam ex albo saepe fuscus editur partus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 5:9)
Nec tamen ulla sunt tam blanda pabula, autetiam pascua, quorum gratia non exolescat usu continuo, nisi pecudum fastidio pastor occurrerit praebito sale, quod velut aquae ac pabuli condimentum per aestatem canalibus ligneis impositum, cum e pastu redierint oves, lambunt, atque eo sapore cupidinem bibendi pascendique concipiunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 20:4)
Anniculae vel bimae capellae (nam utraque aetas partum edit) submitti haedum non oportet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 8:1)
Vinacea quamvis tolerabiliter pascant, dari non debent, nisi quibus anni temporibus avis fetum non edit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION