라틴어 문장 검색

interim Gotarzes Daharum Hyrcanorumque opibus auctus bellum renovat, coactusque Vardanes omittere Seleuciam Bactrianos apud campos castra contulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 8장7)
Traditus posthac Mithridates vectusque Romam per Iunium Cilonem, procuratorem Ponti, ferocius quam pro fortuna disseruisse apud Caesarem ferebatur, elataque vox eius in vulgum hisce verbis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 21장1)
scripsitque Palpellio Histro, qui Pannoniam praesidebat, legionem ipsaque e provincia lecta auxilia pro ripa componere, subsidio victis et terrorem adversus victores, ne fortuna elati nostram quoque pacem turbarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 29장4)
Itum inde in Siluras, super propriam ferociam Carataci viribus confisos, quem multa ambigua, multa prospera extulerant ut ceteros Britannorum imperatores praemineret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 33장1)
hostiaque quae muniebantur hibernaculis adsistens semifacta opera fuga perrupit seque vallo extulit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 7장4)
Exim Claudius Timarchus Cretensis reus agitur, ceteris criminibus ut solent praevalidi provincialium et opibus nimiis ad iniurias minorum elati:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 20장1)
Interea conferendis pecuniis pervastata Italia, provinciae eversae sociique populi et quae civitatium liberae vocantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 45장1)
at non Faenio Rufo par animus, sed lamentationes suas etiam in testamentum contulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 68장4)
' 'fiet' inquit Maternus 'postea arbitratu tuo, et si qua tibi obscura in hoc meo sermone visa sunt, de iis rursus conferemus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 42장 1:3)
mos est civitatibus ultro ac viritim conferre principibus vel armentorum vel frugum, quod pro honore acceptum etiam necessitatibus subvenit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 15장 2:1)
Namque absentia legati remoto metu Britanni agitare inter se mala servitutis, conferre iniurias et interpretando accendere:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 1:1)
postquam bellatum apud Actium atque omnem potentiam ad unum conferri pacis interfuit, magna illa ingenia cessere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장3)
nunc eo necessitatis iam pridem ventum est ut nec mea senectus conferre plus populo Romano possit quam bonum successorem, nec tua plus iuventa quam bonum principem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장2)
nec solum apud Caecinam, qui culpam in militem conferebat seditioni magis quam proelio paratum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 27장2)
ceteri conferendarum pecuniarum exemplum secuti, rarissimus quisque eandem in reciperando licentiam habuerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 84장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION