라틴어 문장 검색

Si unquam erga te animo esse amico sensti eam, mi Pamphile, Sine labore hanc gratiam te ut sibi des pro illa nunc rogat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 328)
Quae nunquam quicquam erga me commerita est, pater, Quod nollem;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 577)
Nam fuisse erga me miro ingenio expertus sum;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 580)
Tertium illud genus est [studiorum] voluntarium, quod agendis gratiis, accommodandis sermonibus ad eas rationes, propter quas quisque studiosus tui esse videbitur, significanda erga illos pari voluntate, adducenda amicitia in spem familiaritatis et consuetudinis confirmari oportebit.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 15:1)
deinde habes tecum ex iuventute optimum quemque et studiosissimum humanitatis;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 10:3)
qui sine causa non amant, eos aut beneficio aut spe aut significando tuo erga illos studio dato operam ut de illa animi pravitate deducas.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 9:3)
Pompei summam esse erga te voluntatem et vehementer ad illius rationes te id adsequi quod petis pertinere.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 13장 2:4)
cum diligentiam tuam, cum auctoritatem vimque dicendi tum profecto equestris ordinis erga te studium pertimescent.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 3:2)
sumat igitur ante omnia parentis erga discipulos suos animum, ac succedere se in eorum locum, a quibus sibi liberi tradantur, existimet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 20:1)
illa vero vitiosissima, quae iam humanitas vocatur, invicem qualiacunque laudandi, cum est indecora et theatralis et severe institutis scholis aliena, tum studiorum perniciosissima hostis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 25:1)
suadebimus enim ut laudem humanitatis potius quam voluptatem ultionis concupiscat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 294:2)
iuro per mala mea, per infelicem conscientiam, per illos manes, numina mei doloris, eas me in illo vidisse virtutes ingenii, non modo ad percipiendas disciplinas, quo nihil praestantius cognovi plurima expertus, studiique iam tum non coacti (sciunt praeceptores), sed probitatis, pietatis, humanitatis, liberalitatis, ut prorsus posset hinc esse tanti fulminis metus, quod observatum fere est celerius occidere festinatam maturitatem et esse nescio quam, quae spes tantas decerpat, invidiam, ne videlicet ultra quam homini datum est nostra provehantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 11:3)
et quotiens discessit aemulatio, succedit humanitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 17:3)
iucundissima vero in oratore humanitas, facilitas, moderatio, benivolentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 43:3)
et illos quidem non invenit, fuisse tamen gratos erga se deos exitu comperit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 107:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION