라틴어 문장 검색

Itaque, mi Eustochia, filia, domina, conserva, germana - aliud enim aetatis, aliud meriti, illud religionis, hoc caritatis est nomen - audi Esaiam loquentem:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 20:1)
Oro te, quid tale umquam, quale apostoli, fecimus, ut merito scandalizentur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 5:1)
postquam eam pro suae merito sanctitatis venerari, colere, suspicere coepi, omnes me ilico deseruere virtutes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:9)
Alioquin ad haec merito explicanda et Thucydides et Sallustius muti sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:25)
Quamquam illa simili liberalitate erga clericos et monachos ac virgines fuerit - quod monasterium non illius opibus sustentatum est?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:20)
Quod Publius semel fecit in insula Melita erga unum apostolum et - ne contradictioni locum tribuam - in una nave, hoc isti et frequenter faciunt et in plures.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:16)
nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos contemnunt Scauros et castigata remordent?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II19)
"Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod pauperis hic meritum, si curet nocte togatus currere, cum praetor lictorem impellat et ire praecipitem iubeat dudum vigilantibus orbis, ne prior Albinam et Modiam collega salutet?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III53)
quaedam de numero Lamiarum ac nominis Appi et farre et vino Ianum Vestamque rogabat, an Capitolinam deberet Pollio quercum sperare et fidibus promittere, quid faceret plus aegrotante viro, medicis quid tristibus erga filiolum?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI207)
"nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum, quod tibi filiolus vel filia nascitur ex me?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX40)
quid quod merito suspecta libido est quae venerem adfectat sine viribus?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X90)
nam si Libitinam evaserit aeger, delebit tabulas inclusus carcere nassae post meritum sane mirandum atque omnia soli forsan Pacuvio breviter dabit, ille superbus incedet victis rivalibus.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII35)
merces haec sanguinis atque laboris nullis visa umquam meritis minor, aut ingratae curta fides patriae;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV56)
sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui de Corcyraea temetum duxerat urna.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV10)
Igitur in causam belli Saguntos electa est, vetus Hispaniae civitas et opulenta fideique erga Romanos magnum quidem sed triste monimentum, quam in libertatem communi foedere exceptam Annibal, causas novorum motuum quaerens, et suis et ipsorum manibus evertit, ut Italiam sibi rupto foedere aperiret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION