라틴어 문장 검색

Omnes isti beneficia sua detestabili via ducunt, qui deos contra eum advocant, cui ipsi adfuturi sunt, et ante illos sterni quam erigi volunt.
(세네카, 행복론, Liber VI 121:1)
agricolam annonae caritas erigit ;
(세네카, 행복론, Liber VI 192:2)
per occupationes vita trudetur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 107:9)
inde omnia vegeta sunt atque erecta aut languore demissa, prout animus eorum vivit aut marcet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 7:5)
Alacres itaque et erecti, quocumque res tulerit, intrepido gradu properemus, emetiamur quascumque terras.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 51:1)
Undecumque ex aequo ad caelum erigitur acies, paribus intervallis omnia divina ab omnibus humanis distant.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 51:4)
Nec enim sic me deiecit, ut nollet erigere, immo ne deiecit quidem, sed impulsum a fortuna et cadentem sustinuit et in praeceps euntem leniter divinae manus usus moderatione deposuit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 78:3)
hinc camporum in infinitum patentium fusa planities, hinc montium magnis et nivalibus surgentium iugis erecti in sublime vertices ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 103:2)
varii urbium situs et seclusae nationes locorum difficultate, quarum aliae se in erectos sub- trahunt montes, aliae ripis lacubus vallibus pavidae circumfunduntur ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 104:1)
Inde tam erectus laetusque est, inde continuo gaudio elatus ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 49:3)
Sic enim militaris viri in media pace iam togati aures tuba suscitat equosque castrenses erigit crepitus armorum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 13:1)
Caducae sinistraeque sunt vires et in malum suum validae, in quas aegrum morbus et accessio erexit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 18:2)
nec erexit tantummodo hominem, sed etiam habilem contemplationi factura, ut ab ortu sidera in occasum labentia prosequi posset et vultum suum circumferre cum toto, sublime fecit illi caput et collo flexili imposuit;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 28:3)
Quis autem, vir modo et erectus ad honesta, non est laboris adpetens iusti et ad officia eum periculo promptus ?
(세네카, De Providentia, book 1 10:4)
Felicior esset, si in ventrem suum longinqui litoris pisces et peregrina aucupia congereret, si conchylis superi atque inferi maris pigritiam stomachi nausiantis erigeret, si ingenti pomorum strue cingeret primae formae feras, captas multa caede venantium ?
(세네카, De Providentia, book 1 27:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION