라틴어 문장 검색

minimeque nubilo caelo soli aperienti se * * committere, ne modo frigus, modo calor moueat;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 3:3)
Commode uero exercent clara lectio, arma, pila, cursus, ambulatio, atque haec non utique plana commodior est, siquidem melius ascensus quoque et descensus cum quadam uarietate corpus moueat, nisi tamen id perquam inbecillum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 6:1)
Post haec omnibus fatigatis aptum est cibum sumere, eoque umido uti, aqua uel certe diluta potione esse contentos, maximeque ea, quae moueat urinam.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 6:1)
neutri aetati, quae inflationes mouent.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 32:5)
Eo tempore anni calidis omnibus potius utendum est uel calorem mouentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 34:6)
si caput in sole protegit, ne incendatur, neu subito ex repentino nubilo frigus id moueat;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 5장 2:3)
tum pila et armis alioue quo genere, quo superior pars mouetur, exerceri;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 1:2)
Idem corporis colorem bonum facit, urinam mouet.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 5:3)
neque ieiuno neque cenato uomendum est, neque mouenda aluus;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 10장 2:2)
atque etiam, si per se mota est, conprimenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 10장 2:3)
qui tamen semel die tum commodius adsumitur, insuper etiam modicus, ne cruditatem moueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 10장 3:2)
Ex tempestatibus aquilo tussim mouet, fauces exasperat, uentrem adstringit, urinam supprimit, horrores excitat, item dolores lateris et pectoris.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 10:1)
Auster aures hebetat, sensum tardat, capitis dolores mouet, aluum soluit, totum corpus efficit hebes, umidum, languidum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 11:1)
Item si marcet animus, si loqui et moueri piget, si corpus torpet;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 3:1)
si circa frontem intentae uenae mouentur, si frequentes oscitationes;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION