라틴어 문장 검색

Si exemplo magni animi opus est, utamur Graecini Iulii, viri egregii, quem C. Caesar occidit ob hoc unum, quod melior vir erat, quam esse quemquam tyranno expedit.
(세네카, 행복론, Liber II 96:1)
Non est, mihi crede, non dico servilis, sed vilis animi egregium factum fama sceleris emisse.
(세네카, 행복론, Liber III 103:4)
Hic egregiis maioribus ortus est :
(세네카, 행복론, Liber IV 145:1)
Reges et principes dixi, quibus tamen potest opera navari et quorum illa excellens potentia per minorum consensum ministeriumque constat.
(세네카, 행복론, Liber V 19:1)
Reddendum egregio viro testimonium est ;
(세네카, 행복론, Liber VII 61:3)
Servare proprium est excellentis fortunae, quae numquam magis suspici debet, quam cum illi contigit idem posse quod dis, quorum beneficio in lucem edimur tam boni quam mali.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 31:1)
Animadversurus in latrones duos Burrus praefectus tuus, vir egregius et tibi principi natus, exigebat a te, scriberes, in quos et ex qua causa animadverti velles;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 3:1)
O quam multarum egregia opera in obscuro iacent !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 136:1)
Egregium versum et dignum qui non e pulpito exiret :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 50:2)
sub oculis tuis studia formavit excellentis ingeni et aequaturi avum, nisi obstitisset verecundia, quae multorum profectus silentio pressit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 145:5)
Cogita nunc, an huic fur aut calumniator aut vicinus impotens aut dives aliquis regnum orbae senectutis exercens facere iniuriam possit, cui bellum et hostis et ille egregiam artem quassandarum urbium professus eripere nihil potuit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 27:1)
Miraris tu, si deus ille bonorum amantissimus, qui illos quam optimos esse atque excellentissimos vult, fortunam illis cum qua exerceantur adsignat ?
(세네카, De Providentia, book 1 15:1)
Fortis et egregia fati conventio, sed quae non deceat magnitudinem nostram ;
(세네카, De Providentia, book 1 18:8)
Hanc stabilem animi sedem Graeci euthymian vocant, de qua Democriti volumen egregium est;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 22:2)
pulcherrimum regiae opulentiae monimentum alius laudaverit, sicut T. Livius, qui elegantiae regum curaeque egregium id opus ait fuisse.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 86:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION