라틴어 문장 검색

Euphranorem admirandum facit, quod et ceteris studiis inter praecipuos et pingendi fingendique idem mirus artifex fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 172:3)
Sunt exercitationes et faciles et breves, quae corpus et sine mora lassent et tempori pareant, cuius praecipua ratio habenda est:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 4:1)
Animum excellentem, moderatum, omnia tamquam minora transeuntem, quicquid timemus optamusque ridentem, caelestis potentia agitat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 5:1)
Quid est in virtute praecipuum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 25:1)
Quanto hoc utilius est, excellentis animi notas nosse, quas ex alio in se transferre permittitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 67:2)
Quomodo ad aliam proprietatem' pervenit, cum utrique praecipuum illud commune sit, secundum naturam esse?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 13:5)
Inter reliqua hoc nobis praestitit natura praecipuum, quod necessitati fastidium excussit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 15:1)
Causa tamen praecipua mihi videtur huius morbi vitae communis fastidium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 18:1)
non est unus, quamuis praecipuus sit, imitandus, quia numquam par fit imitator auctori.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 6:3)
ignoramus istos quibus uel hoc in eiusmodi quaestu praecipue placet, quod inlibatam uirginitatem decerpunt?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 12:3)
Alii uiuere sine reipublicae administratione non possunt, aliis in priuato latere et extra omnem inuidiam secessisse praecipua tranquillitas est, aliis non potest persuaderi ut matrimonio obligentur, aliis ut careant;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 13:11)
cum sit praecipua in dide uirtus breuitas, hac eum Sallustius uicit et in suis illum castris cecidit;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 11:21)
Reges et principes dixi, quibus tamen potest opera navari et quorum illa excellens potentia per minorum consensum ministeriumque constat.
(세네카, 행복론, Liber V 19:1)
Servare proprium est excellentis fortunae, quae numquam magis suspici debet, quam cum illi contigit idem posse quod dis, quorum beneficio in lucem edimur tam boni quam mali.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 31:1)
sub oculis tuis studia formavit excellentis ingeni et aequaturi avum, nisi obstitisset verecundia, quae multorum profectus silentio pressit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 145:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION