라틴어 문장 검색

Hoc difficile reddit opus adimplendi iudicii aequi et prudentis de diversis quaestionibus, respiciendo omnia variabilia cum iis coniuncta.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 176:4)
Haud prudens potestatis aedificatio efficit ut de ambitu sapienter agenda difficulter in publica regiminum agenda inserantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 230:3)
Amor societatis et sollicitudo de bono communi sunt excellens forma caritatis, quae pertinet non solum ad necessitudines inter personas, verum etiam principium est “grandium necessitudinum, scilicet socialium necessitudinum, oeconomicarum, politicarum”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 293:2)
si formam patriae facit excellentior ordo, hi faciunt iuncta est quotiens sententia plebis atque unum sapiunt plures simul et potiores, respice ad inlustrem, lux est ubi publica, cellam:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권174)
inlaesus maneat liber excellensque volumen obtineat partam dicendi fulmine famam, sed liceat tectum servare a vulnere pectus oppositaque volans iaculum depellere parma, nam si nostra fides, saeclo iam tuta quieto, viribus infestis hostilique arte petita est, cur mihi fas non sit lateris sinuamine flexi ludere ventosas iactu pereunte sagittas?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권193)
"labor inpiger, aspera virtus, vis animi excellens, ardor, violentia, cura hanc tribuunt, durum tractandis robur in armis, quae si defuerint bellantibus, aurea quamvis marmoreo in templo rutilas Victoria pinnas explicet et multis surgat formata talentis, non aderit, versisque offensa videbitur hastis."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 29)
Fervebat via sicca heremi serpentibus atris, iamque venenati per vulnera livida morsus carpebant populum, sed prudens aere politum dux cruce suspendit, qui virus temperet, anguem.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Serpens aereus in Heremo1)
hac pietate vagus et tanto munere abundans, transit propositum fas et letalia prudens eligit atque volens, magis utile dum sibi credit quod prohibente Deopersuasit callidus anguis, persuasit certe hortatu, non inpulit acri imperio;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1190)
audi benignus supplicem Christi reum Prudentium, et servientem corpori absolve vinclis saeculi.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.175)
"contemne praesens utile, o prudens homo, quod terminandum, quod relinquendum est tibi;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1212)
"sed stulta mundi summus elegit Pater, ut stultus esset saeculi prudens Dei."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1247)
nec enim, bone ductor, magnarum virtutum inopes nervisque carentes Christicolas vitiis populantibus exposuisti, ipse salutiferas obsesso in corpore turmas depugnare iubes, ipse excellentibus armas artibus ingenium, quibus ad ludibria cordis oppugnanda potens tibi dimicet et tibi vincat, vincendi praesens ratio est, si comminus ipsas Virtutum facies et conluctantia contra viribus infestis liceat portenta notare.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 12)
et prudens sciens, Vivus vidensque pereo;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 136)
Namque volans rubra fulvus Iovis ales in aethra litoreas agitabat aves turbamque sonantem agminis aligeri, subito cum lapsus ad undas cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 12:5)
Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor tellurem Borea rigidam spirante movere.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION