라틴어 문장 검색

exigite ut sit et pater ipsius coetus, ne turpia ludant, ne faciant vicibus;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII113)
"quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax, ut male defensus."
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X35)
nempe una nave, cruentis fluctibus ac tarda per densa cadavera prora, has totiens optata exegit gloria poenas.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X80)
I nunc et iuvenis specie laetare tui, quem maiora expectant discrimina, fiet adulter publicus et poenas metuet quascumque maritis lex irae debet, nec erit felicior astro Martis, ut in laqueos numquam incidat, exigit autem interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori concessit:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X126)
nescis quem tua simplicitas risum vulgo moveat, cum exigis a quoquam ne peieret et putet ullis esse aliquod numen templis araeque rubenti?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII16)
Nec abhorrebat moribus uxor Tullia, quae, ut virum regem salutaret, supra cruentum patrem vecta carpento consternatos equos exegit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 53:1)
Igitur post adsertam a Manlio, restitutam a Camillo urbem acrius etiam vehementiusque in finitimos resurrexit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 19:1)
Nam interemptos cremavit, captivosque indulgenter habuit et sine pretio restituit, missisque legatis in urbem omni modo adnisus est ut facto foedere in amicitiam reciperetur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 15:1)
Certum est tamen ad profligandam provinciam maxime profecisse singularem ducis sanctitatem, quippe qui captivos pueros puellasque praecipuae pulchritudinis barbaris restitueret, ne in conspectum suum quidem passus adduci, ne quid de virginitatis integritate delibasse saltem oculis videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 40:1)
Hic cum multa Romanorum militum insignia, tum illud egregium ipsius ducis, quod, nutante in fugam exercitu, rapto fugientis e manu scuto in primam volitans aciem manu proelium restituit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 4:2)
Ac ne de duce quidem supplicium exigi potuit, quamvis vivus in manus venerit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 12:1)
Quam ubi Caesar restitui iussit in regnum, statim ab isdem percussoribus Pompei obsessus in regia quamvis exigua manu ingentis exercitus molem mira virtute sustinuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 58:2)
sed adsecutis hostibus gladium per viscera exegit et, ubi esset quodam requirenti, respondit hoc ipsum,
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 68:2)
Brutus et Cassius sic Caesarem quasi Tarquinium regem depulisse regno videbantur, sed libertatem, quam maxime restitutam voluerunt, illo ipso parricidio perdiderunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 1:1)
Nec divina satum genitalem numina cuiquam absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION