라틴어 문장 검색

Deinde hoc, quod potentissimum est, oportet accedat, ut eius causa faciam, ad quem volam pervenire beneficium, dignumque eum iudicem et libens id tribuam percipiensque ex munere meo gaudium, quorum nihil est in istis, de quibus loquebamur ;
(세네카, 행복론, Liber IV 140:1)
Paucos usque ad verum fructum a liberis percipiendum perduxit aetas ;
(세네카, 행복론, Liber V 23:4)
Quanto satius est gratum adversus perceptas voluptates non aliorum annos computare, sed suos benigne aestimare et in lucro ponere !
(세네카, 행복론, Liber V 105:1)
Hanc voluptatem aequalem, intrepidam, numquam sensuram sui taedium percipit hic, quem deformamus cum maxime, ut ita dicam, divini iuris atque humani peritus.
(세네카, 행복론, Liber VII 13:1)
Professores aliarum artium volgo multique sunt, quasdam vero ex his pueri ad- modum ita percepisse visi sunt, ut etiam praecipere possent.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 35:4)
Omnia nota, omnia ad satietatem percepta sunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 41:3)
Redisti, non ut voluptatem ex filio perciperes, sed ut consuetudinem desiderii perderes.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 106:2)
Utrum te in amisso filio movet, quod nullas ex illo voluptates cepisti, an quod maiores, si diutius vixisset, percipere potuisti ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 65:2)
Si nullas percepisse te dixeris, tolerabilius efficies detrimentum tuum ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 65:3)
Si confessa fueris percepisse magnas voluptates, oportet te non de eo quod detractum est queri, sed de eo gratias agere quod contigit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 65:5)
sed nihilo minus illi ipsi stulti et inaequales et sub ictu paenitentiae positi magnas percipient voluptates, ut fatendum sit tam longe tum illos ab omni molestia abesse quam a bona mente et, quod plerisque contingit, hilarem insaniam insanire ac per risum furere.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 58:3)
Non est iniquum eius rei tibi iniuriam inputari cuius fructum percepisti.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Domus cum tyranno incensa.21)
Inmensum et humanae intemptatum experientiae pelagus, totius orbis uinculum terrarumque custodia, inagitata remigio uastitas, litora modo saeuiente fluctu inquieta, modo fugiente deserta:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 2:16)
Dominus autem castri, qui militem et uxorem propriam iuverat sociare, reversus turrim ascendit et dominam non inveniens de fraude percepit et usque ad mortem contristatus | remansit.--
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 1:32)
attamen hic nuper, placidissime princeps, obside percepto nostrae de moenibus urbis visceribus miseris insertum depulit ensem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 241)

SEARCH

MENU NAVIGATION