라틴어 문장 검색

Romanus eisdem ad Thetideum castris cum se tenuisset, exploratum tamen ubi hostis esset, decem turmas equitum et mille pedites misit monitos ut ab insidiis, quas dies obscurus apertis quoque locis tecturus esset, praecaverent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 70:1)
haec cum ab tam gravibus auctoribus, qui omnia per se ipsos explorata adferrent, audirentur, maior res, quod ad Antiochum attineret, maturanda magis, quoniam rex quacumque de causa in Syriam concessisset, de tyranno consultatio visa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 540:1)
paucos ibi moratus dies Cato, dum exploraret ubi et quantae hostium copiae essent, ut ne mora quidem segnis esset, omne id tempus exercendis militibus consumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 122:1)
a maria quoque toto se interclusum, cedendum fortunae ratus caduceatorem primum in castra misit ad explorandum si paterentur legatos ad se mitti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 348:1)
itaque, ne aut repente trepidetis aut rem inchoatam turpiter destituatis, scribendum ante vestris civitatibus censeo explorandumque quid quaeque animi, quid virium habeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 414:1)
id cum parum occulte fecissent, consul, qui multa nocte solitus erat movere castra, ne nox terrorem in tumultuario proelio augeret, lucem expectavit et, cum luce moveret, tamen turmam equitum exploratum misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 36:1)
nunc videri esse amotum de industria, qui, si ea quae scripsisset praesens diceret et arguere coram et, si quid vani adferret, argui posset, ad liquidum veritas explorata esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 81:1)
nam etsi per legatos identidem omnia explorabantur, tamen rumores temere sine ullis auctoribus orti multa falsa veris miscebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 253:1)
speculatorias naves ad omnia exploranda circa insulas dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 466:2)
itaque prius regis animum explorari placet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 72:3)
optime explorabitur, si nihil ex praeparato agentem opprimet qui mittetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 73:1)
Panhormum Samiae terrae petit, ibique ad explorandam rem quae oblata erat substitit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 106:2)
inde ex propinquo explorans quid hostes agerent, primo in magna spe fuit, quem ad modum Rhodiam classem ad Samum circumsessis ad exitum faucibus portus expugnasset, sic et Romanam expugnaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 322:1)
alii, postquam transitum in Asiam est, cum turma Fregellana missum exploratum ad regia castra, effuso obviam equitatu cum reciperet sese, in eo tumultu delapsum ex equo cum duobus equitibus oppressum, ita ad regem deductum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 388:3)
Domitius ad explorandum iter, et qua parte adiri hostium vallum posset, missus, postquam omnia certa rettulit, postero die propius admoveri castra placuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 440:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION