라틴어 문장 검색

His igitur expositis, quale sit id, quod decere dicimus, intellectum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 128:6)
Sed ab iis partibus, quae sunt honestatis, quem ad modum officia ducerentur, satis expositum videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 196:1)
Cum igitur tanta vis iustitiae sit, ut ea etiam latronum opes firmet atque augeat, quantam eius vim inter leges et iudicia et in constituta re publica fore putamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 52:7)
Sed expositis adulescentium officiis, quae valeant ad gloriam adipiscendam, deinceps de beneficentia ac de liberalitate dicendum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 69:1)
Ac propter hoc iniuriae genus Lacedaemonii Lysandrum ephorum expulerunt, Agim regem, quod numquam antea apud eos acciderat, necaverunt, exque eo tempore tantae discordiae secutae sunt, ut et tyranni exsisterent et optimates exterminarentur et praeclarissime constituta res publica dilaberetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 106:1)
Cui cum exposuisset patriam se liberare velle causamque docuisset, a rege opulento vir summus facile impetravit, ut grandi pecunia adiuvaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 108:2)
Ita perfectum est, ut omnes concordia constituta sine querella discederent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 108:4)
Ille enim requiescens a rei publicae pulcherrimis muneribus otium sibi sumebat aliquando et e coetu hominum frequentiaque interdum tamquam in portum se in solitudinem recipiebat, nostrum autem otium negotii inopia, non requiescendi studio constitutum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 3:2)
Neque vero hoc solum natura, id est iure gentium, sed etiam legibus populorum, quibus in singulis civitatibus res publica continetur, eodem modo constitutum est, ut non liceat sui commodi causa nocere alteri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 28:1)
Antipatro omnia patefacienda, ut ne quid om-nino, quod venditor norit, emptor ignoret, Diogeni venditorem, quatenus iure civili constitutum sit, dicere vitia oportere, cetera sine insidiis agere et, quoniam vendat, velle quam optime vendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 63:2)
Advexi, exposui, vendo meum non pluris quain ceteri, fortasse etiam minoris, cum maior est copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 63:3)
non enim, ut quaereremus, exposuimus, sed ut explicaremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 70:4)
In senatum venit, mandata exposuit, sententiam ne diceret recusavit, quam diu iure iurando hostium teneretur, non esse se senatorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 129:4)
Nam postea quam imperio omnium gentium constituto diuturnitas pacis otium confirmavit, nemo fere laudis cupidus adulescens non sibi ad dicendum studio omni enitendum putavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 14:1)
erant autem huic studio maxima, quae nunc quoque sunt, exposita praemia vel ad gratiam vel ad opes vel ad dignitatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION