라틴어 문장 검색

Itaque quamquam inprovisa res fuit, nec usus equorum in urbe erat, tamen armis inter tumultum captis et eruptionem temptaverunt et, cum evadere nequirent, pugnantes ad ultumum occubuerunt, nec plus quinquaginta ex his in potestatem hostium vivi venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 532:3)
dum adplicant, dum raptim exponunt scalas militesque, dum qua cuique proximum est in terram evadere properant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 635:1)
Itaque cum summus quisque evadere non posset, subirent tamen alii, onere ipso frangebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 639:1)
hoc cura ac ratione compertum in prodigium ac deos vertens Scipio, qui ad transitum Romanis mare verterent et stagna auferrent viasque ante numquam initas humano vestigio aperirent, Neptunum iubebat ducem itineris sequi ac medio stagno evadere ad moenia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 645:1)
Romani qui ex tanta clade evaserant diversis itineribus semermes ad Marcellum consulem in Samnium perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 16:1)
inde Scipio iussis adversus mediam evadere aciem victoribus ceteras copias cum Laelio dividit, atque eum parte dextra tumuli circumire, mollioris ascensus viam inveniret, iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 298:1)
eo anno pestilentia gravis incidit in urbem agrosque, quae tamen magis in longos morbos quam in perniciabiles evasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 362:1)
septem principes senatus, priusquam custodiae in portis locarentur, ante noctem cum liberis evaserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 368:1)
cum in ea valle consules essent ut neque evadere possent in iugum occupatum ab hoste nec receptum ab tergo circumventi haberent, extrahi tamen diutius certamen potuisset, ni coepta ab Etruscis fuga pavorem ceteris iniecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 409:1)
Hannibal inde evadere cupiens totis viribus in aciem descendebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 612:3)
Maior tamen tumultus quam pugna fuit, et praemissa praeda incolumes legiones in loca culta evasere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 171:1)
inde non iam pugna sed trucidatio velut pecorum fieri, donec ipse dux fugae auctor in proximos colles cum sex milibus ferme semermium evasit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 244:1)
sicubi nimis arduum et leve saxum occurrebat, clavos per modica intervalla figentes cum velut gradus fecissent, primi insequentes extrahentes manu, postremi sublevantes eos qui prae se irent, in summum evadunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 307:1)
illud nec tibi in me nec mihi in minoribus natu animi sit ut nolimus quemquam nostri similem evadere civem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 652:1)
egregiam hane alam equitum evasisse ferunt multisque proeliis rem publicam adiuvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION