라틴어 문장 검색

ex victoribus duo milia ferme cecidere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 194:4)
et pecus exceptum est quod intra dies triginta domini cognovissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 195:2)
cum praeda onusti in castra redissent, quattuor milia ferme volonum militum, quae pugnaverant segnius nec in castra inruperant simul, metu poenae collem haud procul castris ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 196:1)
ceterum cum prope moenibus successisset, nullo ad conspectum primum agminis, ut rebatur, motu facto castra ab urbe ferme passus mille locat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 258:1)
et non ferme desunt irarum indulgentes ministri, qui avidos atque intemperantes suppliciorum animos ad sanguinem et caedes inritent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 327:1)
et post paucos dies Himilco adiuncto Hippocrate ad flumen Anapum, octo ferme inde milia, castra posuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 460:2)
sub idem forte tempus et naves longae quinque et quinquaginta Carthaginiensium cum Bomilcare in magnum portum Syracusas ex alto decurrere, et Romana item classis, triginta quinqueremes, legionem primam Panormi exposuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 461:1)
supra duodecim milia hominum caesa duobus proeliis, plus mille hominum captum cum sex et triginta militaribus signis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 533:1)
ibi signis conlatis pugnatum per quattuor ferme horas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 537:1)
iam non milites solum sed elephanti etiam usque ad vallum acti erant, superque ipsas fossas novem et triginta elephanti pilis confixi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 538:2)
praesidium in urbe erat Hannibalis, quinque milia ferme armatorum, et ipsi Arpini tria milia hominum armarant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 593:1)
triginta milia eo proelio hominum caesa dicuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 626:2)
captumque ferme aliquid aut ab hoste ex praeparato adlatum reportans donabat aut praefecto aut custodibus portarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 116:1)
ipse raptim agmine acto quindecim ferme milium spatio castra ab Tarento posuit, et ne ibi quidem denuntiato quo pergerent, tantum convocatos milites monuit via omnes irent nec deverti quemquam aut excedere ordine agminis paterentur, et in primis intenti ad imperia accipienda essent neu quid nisi ducum iussu facerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 122:2)
eadem ferme hora Tarentum fama praevenerat Numidas equites paucos populari agros terroremque late agrestibus iniecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 124:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION