라틴어 문장 검색

Festino ad nostros et regem transeo Ponti et Croesum, quem vox iusti facunda Solonis respicere ad longae iussit spatia ultima vitae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X110)
sanguinis in facie non haeret gutta, morantur pauci ridiculum et fugientem ex urbe pudorem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI23)
inde autem cum se matura levavit progenies, stimulante fame festinat ad illam quam primum praedam rupto gustaverat ovo.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV31)
"dic, o vanissime, quis te festinare iubet?"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV74)
"morieris stamine nondum abrupto, iam nunc obstas et vota moraris, iam torquet iuvenem longa et cervina senectus, ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates composuit;"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV88)
an magis oblectant animum iactata petauro corpora quique solet rectum descendere funem, quam tu, Corycia semper qui puppe moraris, atque habitas, Coro semper tollendus et Austro, perditus ac vilis sacci mercator olentis, qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae passum et municipes Iovis advexisse lagonas?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV93)
Hinc ultionem puer Annibal ad aram patri iuraverat, nec morabatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 2:2)
Itaque L. Sulla festinat, vir armis optimus, parique violentia ruentem ulterius hostem quadam quasi manu reppulit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 9:2)
Rex callidus Romanaeque avaritiae peritus spargi aurum a fugientibus et pecuniam iussit, qua sequentes moraretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 18:1)
nec Caesar morabatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 35:2)
Qua propter, quamvis causando multa moreris, esse in rebus inane tamen fateare necessest.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:13)
cudere enim crebro possunt partemque morari, dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 25:9)
nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum, haec pro ponderibus casus celerare necessest propterea quia corpus aquae naturaque tenvis aeris haud possunt aeque rem quamque morari, sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:5)
Praeterea cum materies est multa parata, cum locus est praesto nec res nec causa moratur ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 24:6)
Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis esse neque harmonia corpus sentire solere, principio fit uti detracto corpore multo saepe tamen nobis in membris vita moretur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION