라틴어 문장 검색

his consulibus aedis Saturno dedicata, Saturnalia institutus festus dies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 225:1)
sunt qui duos tantum in Sacro monte creatos tribunos esse dicant ibique sacratam legem latam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 358:1)
proficiscentibus deinde indignatio oborta se ut consceleratos contaminatosque ab ludis, festis diebus, coetu quodam modo hominum deorumque abactos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 406:4)
praecipuus pavor tribunos invaserat, quam nihil auxilii sacratae leges haberent morte collegae monitos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 601:3)
si qui impediat, iam se consularis imperii, iam tribuniciae potestatis sacratarumque legum oblitum, quisquis ille sit, ubicumque sit, in Capitolio, in foro, pro hoste habiturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 189:3)
tum ex legatis unus abiens et haec inquit, sacrata quercus et quidquid deorum est audiant foedus a vobis ruptum, nostrisque et nunc querellis adsint et mox armis, cum deorum hominumque simul violata iura exsequemur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 275:1)
postremo concessum patribus, modo ne lex Icilia de Aventino aliaeque sacratae leges abrogarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 346:2)
lege sacrata, quae maxima apud eos vis cogendae militiae erat, dilectu habito validi exercitus profecti in Algidum convenere, ibique seorsum Aequi, seorsum Volsci castra communivere, intentiorque quam unquam ante muniendi exercendique militem cura ducibus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 277:2)
cepere autem prius bello fatigatis Etruscis in societatem urbis agrorumque accepti, deinde festo die graves somno epulisque incolas veteres novi coloni nocturna caede adorti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 398:1)
eripi sacratas leges, extorqueri tribuniciam potestatem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 122:3)
Anxur in Volscis brevi receptum est neglectis die festo custodiis urbis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 150:1)
honoremque ob eam munificentiam ferunt matronis habitum ut pilento ad sacra ludosque, carpentis festo profestoque uterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 291:2)
eum praedam Veientanam publicando sacrandoque ad nihilum redegisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 294:1)
auri quoque ex Gallicis spoliis satis magnum pondus saxo quadrate saeptum in Capitolio sacravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 152:2)
lex quoque sacrata militaris lata est ne cuius militis scripti nomen nisi ipso volente deleretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 480:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION