라틴어 문장 검색

Quo in loco Verginius fallitur, qui Theodoro placere tradit, ut ex singulis quaestionibus singuli sensus in prooemium conferantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 32:3)
nam ille non hoc dicit, sed ad potentissimas quaestiones iudicem praeparandum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 33:1)
in quo vitii nihil erat, nisi in universum id praeciperet, quod nec omnis quaestio patitur nec omnis causa desiderat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 33:2)
nam protinus a petitore primo loco, dum ignota iudici lis est, quomodo ex quaestionibus ducemus sententias?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 33:3)
si, ut frequenter accidit, paulo est durior causa, non benevolentia iudicis petenda ex aliis partibus erit, sed non ante conciliato eius animo nuda quaestionum committetur asperitas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 34:2)
aliqua ergo nonnunquam, quae erunt ad conciliandum nobis iudicem potentissima, non inutiliter interim ex quaestionibus in exordio locabuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 35:1)
quarum altera mihi inniti et magnopere confidere videbatur invidia iam inveterata iudicii Iuniani, altera tantumnodo consuetudinis causa timide et attingere rationem veneficii , qua de re lege est haec quaestio constituta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 45:3)
In iis, quae negari non potuerint, elaborandum, ut aut minora quam dictum est aut alia mente facta aut nihil ad praesentem quaestionem pertinere aut emendari posse paenitentia aut satis iam punita videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 54:1)
reus contra subtrahet, cum id, quod obiicitur, neque negari neque excusari poterit, sed in sola iuris quaestione consistet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 97:1)
atque ille et negavit pervenisse ad Rabirium pecuniam, qua de re erat quaestio constituta, et in hac narratione nihil de crimine exposuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 99:2)
nisi forte M. Tullius in oratione pulcherrima, quam pro Milone scriptam reliquit, male distulisse narrationem videtur tribus praepositis quaestionibus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 114:2)
ergo hae quoque quaestiones vim prooemii obtinebant, cum omnes iudicem praepararent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 115:1)
quae prius amovenda sunt, ut iudex ipsius negotii, cuius propria quaestio est, audiat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 116:2)
si de qualitate agitur, cuius tum demum quaestio est, cum de re constat, eadem sed non eodem modo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 165:4)
id interim ad solam verecundiam pertinet, unde etiam mihi videtur dici color, interim ad quaestionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 177:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION