라틴어 문장 검색

Ideo postea habes quia iratus Dominus est, quoniam quamvis cogitaret, hoc est sciret, quia homo positus in terrae regione, carnem portans, sine peccato esse non possit (terra enim velut quidam tentationum locus est, caroque corruptelae illecebra) tamen cum haberent mentem rationis capacem virtutemque animae infusam corpori, sine consideratione aliqua in lapsum ruerunt, ex quo revocare se nollent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:9)
quia in Evangelio Dominus redempturus hominum genus passione sui corporis, et emundaturus sanguine suo, sacramentoque baptismatis, ait:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 2:10)
De constructione arcae, in qua humani corporis figura describitur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 1:1)
et cujus nidi singulas ejusdem corporis humani partes significant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 1:2)
Sed jam de ipsa Noe arca dicendum, quam si quis velit impensius considerare, inveniet in ejus aedificatione descriptam humani figuram corporis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:1)
Itaque et Deus auctor nostri corporis, naturaeque fabricator astruitur, et opus ipsum perfectum esse iis sermonibus significatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:6)
ita et in nostro corpore summa est, et media, et minima distantia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:14)
totum tamen corpus attextum ex singulis membris quadratum videtur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:16)
Nam et in usu ita est, ut eos quadratos dicamus, quos nec enormes proceritate, et validos robusti qualitate corporis aestimamus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:17)
Naturaliter enim dictum arbitror, eo quod omne corpus nostrum attextum est sicut nidus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:4)
Et alia si quis consideret, etiam plures nidos inveniet in hac fabrica humani corporis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:24)
Est enim jam in hoc corpore nidus pudicitiae, in quo erat nidus irrationabilis concupiscentiae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:27)
Ex multis ossibus, nervisque, et caeteris aliis constat humanum corpus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 4:3)
cujus dimensionibus denotari ostenditur singulas humani corporis partes ad usum aliquem et decorem esse compositas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 1:2)
quasi in aula imperiali virtutum concilium sibi contrahat, quo stipata comitatu et ipsa munitior sit, et tamquam ex edito quodam loco tuendi totius corporis regimen impertiat, responsa proferat, per quem possimus nos ipsos non solum retro respicere, nec solum quod ante pedes est videre, sed etiam coeli ipsius secreta profundo obtutu spectare sapientiae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION