라틴어 문장 검색

In hoc quoque dissentio, sapientes fuisse qui ferri metalla et aeris invenerint, cum incendio silvarum adusta tellus in summo venas iacentis liquefactas fudisset;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 12:1)
Fabianus mihi non effundere videtur orationem, sed fundere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 1:5)
Gloriam quoque," inquit, " latius fusam intellego, consensum enim multorum exigit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 12:3)
Ubi luxuriam late felicitas fudit, cultus primum corporum esse diligentior incipit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 9:1)
nulli non initium verecundum est et exorabile, sed ab hoc latius funditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 2:6)
tibi festa caput turba coronat, tibi virgineas, laurum quatiens, de more comas innuba fudit stirps Inachia;
(세네카, 아가멤논 7:2)
stat nunc Sipyli vertice summo flebile saxum, et adhuc lacrimas marmora fundunt antiqua novas, colit impense femina virque numen geminum, tuque ante omnis, pater ac rector fulmine pollens, cuius nutu simul extremi tremuere poli, generis nostri, Iuppiter, auctor, cape dona libens abavusque tuam non degenerem respice prolem.
(세네카, 아가멤논 7:16)
quam non Pelei Thetidisquo natus carosque Pelidae nimium feroci vicit, acceptis cum fulsit armis fuditque Troas falsus Achilles, aut cum ipso Pelides animos feroces sustulit luctu celeremque saltu Troades summis timuere muris, perdidit in malis extremum decus fortiter vinci:
(세네카, 아가멤논 11:12)
caede respersam viri atque obsoletam sanguine hoc dextram ablue.
(세네카, 아가멤논 17:46)
"Fundite fletus, edite planctus, resonet tristi clamore forum:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:13)
Ille citato vincere cursu poterat celeres, ille rebelles fundere Parthos levibusque sequi Persida telis, certaque manu tendere nervum, qui praecipites vulnere parvo figeret hostes, pictaque Medi terga fugacis.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:15)
Cumque recollectos auderet mittere talos, fusuro similis semper semperque petenti, decepere fidem:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 13:2)
Deprecabar non pro adultero, sed pro domo, ne fratrem occideret, tyrannicidam inquinaret, patrem respergeret.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 10:10)
ex quo uidi filium unum in arce, alterum in adulterio, tertium in parricidio, ex quo respersus sum fili morientis sanguine, ex quo relictus sum solus, orbus, senex, odi meos.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 16:17)
Interim dic mihi, si tibi ostendere aliquem pro salute domini sui sine respectu sui dimicantem et confossum vulneribus reliquias tamen sanguinis ab ipsis vitalibus fundentem et, ut ille effugiendi tempus habeat, moram sua morte quaerentem, hunc tu negabis beneficium dedisse, quia servus est ?
(세네카, 행복론, Liber III 85:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION