라틴어 문장 검색

quamquam ea villa, quae nunc est, tamquam philosopha videtur esse quae obiurget ceterarum villarum insaniam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 3:5)
sin autem sunt, cur non etiam quae non facile internoscantur, cur non ut plane nihil intersit, praesertim cum ipsi dicatis sapientem in furore sustinere se ab omni adsensu, quia nulla in visis distinctio appareat.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 65:3)
Omnium deinde inanium visorum una depulsio est, sive illa cogitatione informantur, quod fieri solere concedimus, sive in quiete sive per vinum sive per insaniam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 69:2)
'At enim ipse sapiens sustinet se in furore ne adprobet falsa pro veris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 72:1)
quod velle efficere non mediocris insania est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 73:4)
quid ipse Alcmeo tuus, qui negat cor sibi cum oculis consentire, nonne ibidem incitato furore 'unde haec flamma oritur' et illa deinceps 'incede incede, adsunt me expetunt';
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 120:6)
quo inspectante ac sedente legem tribunus plebis tulit ne auspiciis obtemperaretur, ne obnuntiare concilio aut comitiis, ne legi intercedere liceret, ut lex Aelia et Fufia ne valeret, quae nostri maiores certissima subsidia rei publicae contra tribunicios furores esse voluerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 1:6)
qui cum videret sceleratum civem aut domesticum potius hostem, si legibus uti liceret, iudicio esse frangendum, sin ipsa iudicia vis impediret ac tolleret, audaciam virtute, furorem fortitudine, temeritatem consilio, manum copiis, vim vi esse superandam, primo de vi postulavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 8장 1:2)
quae res igitur tantum istum furorem sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 14장 2:1)
cum multa antea commissa maleficia, cum vita hominis perditissima, tum singularis audacia ostendatur necesse est, neque audacia solum sed summus furor atque amentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 3:3)
ex quo si qua macula concepta est, non modo elui non potest verum usque eo permanat ad animum ut summus furor atque amentia consequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 1:4)
haec magnitudo malefici facit ut, nisi paene manifestum parricidium proferatur, credibile non sit, nisi turpis adulescentia, nisi omnibus flagitiis vita inquinata, nisi sumptus effusi cum probro atque dedecore, nisi prorupta audacia, nisi tanta temeritas ut non procul abhorreat ab insania.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 3:1)
unum genus est adversum infestumque nobis eorum quos P. Clodi furor rapinis et incendiis et omnibus exitiis publicis pavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 2장1)
dederas enim quam contemneres popularis insanias iam ab adulescentia documenta maxima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장 2:5)
atque ita profectus est ut contionem turbulentam in qua eius furor desideratus est, quae illo ipso die habita est, relinqueret, quam, nisi obire facinoris locum tempusque voluisset, numquam reliquisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION