라틴어 문장 검색

Requiras te ipsum et a te ipso in animo tuo recogites,quis es qui alium reprehendere vis vel aliis dicere vel utrum de similidicto vel facto valeas reprehendi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 17:2)
Non facile dictu est, quantopere conciliet animos comitas affabilitasquesermonis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 42:5)
Sermo datur cunctis, animi sapientia paucis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 67:2)
Deum insuper exora, qui mihi donavit prædictatibi narrare, ut ad æterna gaudia nos faciat pervenire. Amen.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 111:2)
Quoniam multi sunt, qui in adversitatibus et tribulationibus taliter affliguntur et deprimuntur, quod, cum in se propter animi perturbationem nec consilium nec consolationem habeant neque ab aliis expectent, ita contristantur, ut de malo in pejus cadant:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 1:1)
Cum dederit lacrimas animumque impleverit ægrum, Ille dolor verbis emoderandus erit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 6:3)
Cum autem vir a fletu aliquantulum cessasset animumque ægrum implevisset, coepit illum Prudentia monere dicens:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 7:1)
eodem animo enim fert illorummortem quo suam expectat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 8:10)
"Proprium est animi bene constituti, et lætari bonisrebus et dolere contrariis;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 9:5)
" Ad hocergo ut prudenter vivas, tristitiam hujus seculi ab animo tuo omnino repellas, ait enim Jhesus Sirac:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 9:12)
"Animus gaudens floridam vitam facit, spiritusvero tristis exsiccat ossa.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 9:15)
et ideo eam a te nullomodo repellas, sed potius die noctuque studeas habere, quia postea "converteturin gaudium, " ut Dominus in Evangelio dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 9:37)
verumtamen animus turbatus me tantum impellit quod, quid facere debeam, ignoro.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 10:3)
Itaque "studium est vehemens animi applicatio ad aliquam rem summa eumvoluntate."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 65:1)
"Acuit animum intentio, frangit remissio."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 69:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION