라틴어 문장 검색

quale portentum neque militaris Daunias latis alit aesculetis nec Iubae tellus generat, leonum arida nutrix.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 223)
cum prorepserunt primis animalia terris, mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro pugnabant armis, quae post fabricaverat usus, donec verba, quibus voces sensusque notarent, nominaque invenere;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:11)
nam et maxime necessaria est oratori (sicut suo loco dicam) memoria, et ea praecipue firmatur atque alitur exercitatione, et in his, de quibus nunc loquimur, aetatibus, quae nihildum ipsae generare ex se queunt, prope sola est, quae iuvari cura docentium possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 65:3)
etiamne hominem appellari, quia sit humo natus (quasi vero non omnibus animalibus eadem origo, aut illi primi mortales ante nomen imposuerint terrae quam sibi), et verba ab aere verberato?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 254:2)
et nuta animalia mellis illum inimitabilem humanae rationi saporem vario florum ac sucorum genere perficiunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 338:1)
cum ad stilum secedet, cum generabit ipse aliquid atque componet, tum inchoare haec studia vel non vacabit vel non libebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 413:2)
nam, ut in terra non omni generantur omnia, nec avem aut feram reperias, ubi quaeque nasci aut morari soleat ignarus, et piscium quoque genera alia planis gaudent alia saxosis, regionibus etiam litoribusque discreta sunt, nec helopem nostro mari aut scarum ducas, ita non omne argumentum undique venit ideoque non passim quaerendum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 114:5)
ut homo est animal non est satis, id enim genus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 150:6)
nunquam itaque tolletur a specie genus, nisi ut omnes species, quae sunt generi subiectae, removeantur, hoc modo, quod nec rationale nec morale est neque animal, homo non est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 151:3)
animal genus, morale species, terrenum vel bipes differens;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 155:3)
aut si ad curam rei publicae horteris, ostendas apes etiam formicasque, non modo muta, sed etiam parva animalia, in commune tamen laborare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 244:5)
omnia meliora sunt quam , nihil autent est , mundus igitur animal.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 361:5)
animal est mundus, omnia enim meliora sunt quam inanima et cetera.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 361:7)
nam cetera forsitan tenuis quoque et angusta ingenii vena, si modo vel doctrina vel usu sit adiuta, generare atque ad frugem aliquam perducere queat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 77:1)
ut si finias equum, (noto enim utar exemplo) genus est animal, species mortale, differentia irrationale, (nam et homo mortale erat) proprium hinniens.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 131:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION