라틴어 문장 검색

incessu hoc verbum apud Vergilium saepe pro honore ponitur, ut ast ego quae divum incedo regina et mox forma pulcherrima Dido incessit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4052)
In quo, prout veritatis simia, pictura docebat, sub mutatoria conflictione progrediendo retrogradus, incedendo recedens, [0433D] cancer post se incedere videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:39)
alibi "incessi muros, ignes ad tecta volare". et 'incessit regibus' figuratum est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 682)
divum autem pro divorum, sicut 'Argivum'. incedo incedere proprie est nobilium personarum, hoc est cum aliqua dignitate ambulare, ut regina ad templum forma pulcherrima Dido incessit et aut iaculo incedit melior, Sallustius sed incedunt per ora vestra magnifici.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 464)
tum isti Graeci palliati, capite operto qui ambulant, qui incedunt suffarcinati cum libris, cum sportulis, constant, conferunt sermones inter se drapetae, obstant, obsistunt, incedunt cum suis sententiis, quos semper videas bibentes esse in thermipolio, ubi quid subripuere:
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 34)
Feria quinta, qua cena Domini celebratur, cum imperator ab ecclesia peracto sacro officio remearet, lignea porticus, per quam incedebat, cum et fragili materia esset aedificata et tunc iam marcida et putrefacta, quae contignationem et tabulatum sustinebant, transtra pondus aliquod ferre non possent, incedentem desuper imperatorem subita ruina cum viginti et eo amplius hominibus, qui una ibant, ad terram usque deposuit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 243:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION