라틴어 문장 검색

primum multis verbis iracundiam laudant, cotem fortitudinis esse dicunt, multoque et in hostem et in inprobum civem vehementioris iratorum impetus esse, levis autem ratiunculas eorum, qui ita cogitarent:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 43:2)
itaque primum in ipsa cupiditate, cum id solum agitur ut ea tollatur, non est quaerendum, bonum illud necne sit quod lubidinem moveat, sed lubido ipsa tollenda est, ut, sive, quod honestum est, id sit summum bonum sive voluptas sive horum utrumque coniunctum sive tria illa genera bonorum, tamen, etiamsi virtutis ipsius vehementior adpetitus sit, eadem sit omnibus ad deterrendum adhibenda oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 62:2)
sed, ut opinor, hic error et haec indoctorum animis offusa caligo est, quod tam longe retro respicere non possunt nec eos, a quibus vita hominum instructa primis sit, fuisse philosophos arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 6:4)
hic autem elegantissimus omnium philosophorum et eruditissimus non magnopere reprehenditur, cum tria genera dicit bonorum, vexatur autem ab omnibus primum in eo libro quem scripsit de vita beata, in quo multa disputat, quam ob rem is, qui torqueatur qui crucietur, beatus esse non possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 24:5)
in ea tamen gente primum ei, qui sapientes habentur, nudi aetatem agunt et Caucasi nives hiemalemque vim perferunt sine dolore, cumque ad flammam se adplicaverunt, sine gemitu aduruntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 77:6)
primum enim horribilis ista caecitas quibus tandem caret voluptatibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 111:4)
adeo constructiones ibi positae evadent eaedem cum constructionibus hic descriptis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 56:2)
Hic liquor per vices acceleratus & retardatus (ut in superiore Lemmate) in Syzygiis velocior erit, in Quadraturis tardior quam superficies Globi, & sic fluet in alveo refluetq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 71:5)
Momenta, quam primum finitae sunt magnitudinis, desinunt esse momenta.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 24:9)
Finge primum has gravitates uniformiter continuari ab A ad B, a B ad C, a C ad D &c.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 30:7)
Debebit tamen resistentia tam in aere quam in aqua, si velocitas per gradus in infinitum augeatur, augeri tandem in ratione paulo plusquam duplicata, propterea quod in experimentis hic descriptis resistentia minor est quam pro ratione de corporibus velocissimis in Libri hujus Prop.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 101:3)
suffecerit siquis Definitiones, Leges motuum & sectiones tres priores Libri primi sedulò legat, dein transeat ad hunc Librum de Mundi Systemate, & reliquas Librorum priorum Propositiones hic citatas pro lubitu consulat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 1:9)
hic ego centenas ausim deposcere fauces, ut quantum mihi te sinuoso in pectore fixi, voce traham pura, totumque hoc verba resignent quod latet arcana non enarrabile fibra.
(페르시우스, 풍자, satire 510)
Cum primum pavido custos mihi purpura cessit bullaque subcinctis Laribus donata pependit, cum blandi comites totaque impune Subura permisit sparsisse oculos iam candidus umbo, cumque iter ambiguum est et vitae nescius error diducit trepidas ramosa in compita mentes, me tibi supposui.
(페르시우스, 풍자, satire 511)
non hac, ut quisque Velina Publius emeruit, scabiosum tesserula far possidet, heu steriles veri, quibus una Quiritem vertigo facit, hic Dama est non tresis agaso, vappa lippus et in tenui farragine mendax;
(페르시우스, 풍자, satire 530)

SEARCH

MENU NAVIGATION