라틴어 문장 검색

Omnis autem cogitatio motusque animi aut in consiliis capiendis de rebus honestis et pertinentibus ad bene beateque vivendum aut in studiis scientiae cognitionisque versabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 26:8)
Expetuntur autem divitiae cum ad usus vitae necessarios, tum ad perfruendas voluptates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 34:1)
Itaque videndum est, ne non satis sit id, quod apud Platonem est in philosophos dictum, quod in veri investigatione versentur quodque ea, quae plerique vehementer expetant, de quibus inter se digladiari soleant, contemnant et pro nihilo putent, propterea iustos esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 38:3)
illud enim honestum quod saepe dicimus, etiam si in alio cernimus, [tamen] nos movet atque illi, in quo id inesse videtur, amicos facit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 73:3)
Atque ab iis rebus, quae sunt in iure societatis humanae, quem ad modum ducatur honestum, ex quo aptum est officium, satis fere diximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 79:2)
nihil enim honestum esse potest, quod iustitia vacat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 82:5)
Vera autem et sapiens animi magnitudo honestum illud, quod maxime natura sequitur, in factis positum, non in gloria iudicat principemque se esse mavult quam videri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 85:2)
Id autem ipsum cernitur in duobus, si et solum id, quod honestum sit, bonum iudices et ab omni animi perturbatione liber sis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 88:3)
nihil enim est tam angusti animi tamque parvi quam amare divitias, nihil honestius magnificentiusque quam pecuniam contemnere, si non habeas, si habeas, ad beneficentiam liberalitatemque conferre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 89:3)
Nee vero imperia expetenda ac potius aut non accipienda interdum aut deponenda non numquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 89:6)
Multi autem et sunt et fuerunt, qui eam, quam dico, tranquillitatem expetentes a negotiis publicis se removerint ad otiumque perfugerint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 90:2)
Ad rem gerendam autem qui accedit, caveat, ne id modo consideret, quam illa res honesta sit, sed etiam ut habeat efficiendi facultatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 95:3)
Omnino illud honestum, quod ex animo excelso magnificoque quaerimus, animi efficitur, non corporis viribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 103:1)
Honestum autem id, quod exquirimus, totum est positum in animi cura et cogitatione;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 103:3)
Quare expetenda quidem magis est decernendi ratio quam decertandi fortitudo, sed cavendum, ne id bellandi magis fuga quam utilitatis ratione faciamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 104:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION