라틴어 문장 검색

Summa imperi traditur Camulogeno Aulerco, qui prope confectus aetate tamen propter singularem scientiam rei militaris ad eum est honorem evocatus.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 57장3)
Exceptus est Caesaris adventus ab omnibus municipiis et coloniis incredibili honore atque amore.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 52장1)
sed conversi sunt leones ad honorem glorie:
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM163)
O decus et dolor magnus Pisanorum omnium!
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM175)
et quo durat iste mundus honore laudabili.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM278)
o patrui germen, cui nominis heres successi, sublime decus torrentis Hiberi, stirpe soror, pietate parens, tibi creditus infans inque tuo crevi gremio, partuque remoto tu potius Flaccilla mihi.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:20)
iam tibi molitur stellantia serta Bootes inque decus Mariae iam sidera parturit aether.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:173)
femina, cum senuit, retinet conubia partu, uxorisque decus matris reverentia pensat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:49)
Hinc honor Eutropio;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:64)
sed vilior ante obscurae latuit pars ignotissima turbae, donec Abundanti furiis — qui rebus Eois exitium primumque sibi produxit — ab imis evectus thalamis summos invasit honores.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:92)
quidquid se Tigris ab Haemo dividit, hoc certa proponit merce locandum institor imperii, caupo famosus honorum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:112)
quodcumque virorum est decus, eunuchi scelus est.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:179)
inter Arinthaei fastos et nomen erile servus erit dominoque suos aequalis honores inseret!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:290)
vobis patribusque recurrit hic alternus honos.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:297)
saevit in auctorem prodigiosus honos.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION