라틴어 문장 검색

Thiasus (hoc enim nomine meus nuncupabatur dominus) oriundus patria Corintho, quod caput est totius Achaiae provinciae, ut eius prosapia atque dignitas postulabat, gradatim permensis honoribus quinquennali magistratu fuerat destinatus, et ut splendori capessendorum responderet fascium, munus gladiatorium triduani spectaculi pollicitus latius munificentiam suam porrigebat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 18:2)
At ubi partim terrestri, partim maritimo itinere confecto Corinthum accessimus, magnae civium turbae confluebant, ut mihi videbatur, non tantum Thiasi dantes honori quam mei conspectus cupientes:
(아풀레이우스, 변신, 10권 19:1)
Nec ille, vir alioquin exercitus, tam multiforme facinus excetrae venenatae dilatione languida passus marcescere, confestim cubiculariis mulieris attractis vi tormentorum veritatem eruit, atque illam, minus quidem quam merebatur, sed quod dignus cruciatus alius excogitari non poterat, certe bestiis obiciendam pronuntiavit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 28:7)
ne sim reus et dignus odio,
(ARCHIPOETA, I9)
viri digni fama perpetua,
(ARCHIPOETA, I165)
sic et ego dignus morte
(ARCHIPOETA, II35)
vir ratione vigens, dat honorem tota tibi gens.
(ARCHIPOETA, III10)
digni sunt prae ceteris laude singulari.
(ARCHIPOETA, IV82)
claris dignum laudibus
(ARCHIPOETA, VII50)
et in dei populo digne consecutum
(ARCHIPOETA, IX11)
scribendo Caesareos canimus honores.
(ARCHIPOETA, IX24)
ut de Christo domini digna laude canam,
(ARCHIPOETA, IX30)
contumax et fulmine digna Cyclopeo
(ARCHIPOETA, IX39)
digna foret laudibus et topographia,
(ARCHIPOETA, IX71)
Eodemque anno cum magno honore Romam perrexit, praefatumque filium suum Aelfredum iterum in eandem viam secum ducens, eo quod illum plus ceteris filiis diligebat, ibique anno integro remoratus est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 11 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION