라틴어 문장 검색

ita perculsis hostibus Philopoemen protinus ad depopulandam Tripolim Laconici agri, qui proximus finem Megalopolitarum est, duxit et magna vi pecorum hominumque inde abrepta, priusquam a Gytheo tyrannus praesidium agris mitteret, discessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 305:1)
duae res simul inopinatae perculerunt eum, una praeoccupatus quem petebat locus, altera, quod primo agmini occurrisse hostem cernebat, ubi, cum per loca confragosa iter esset, sine levis armaturae praesidio signa ferri non videbat posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 312:1)
non tam fidem dictis perfuga fecit quam perculso metu relinquendi castra causam probabilem praebuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 336:1)
erat iter tale, per quod vix tranquillum ab hostili metu agmen expediri posset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 342:3)
iis magis quae non fecissent hostilia referentibus quam purgantibus ea de quibus arguebantur, responsum datum est, quo veniam impetrasse, non causam probasse videri possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 406:2)
omnia perculsa metu non in Asia modo sed etiam in Syria esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 35:1)
deinde omissa oppugnatione urbis agros hostiliter depopulatus ad caput arcemque regni Pergamum ducit oppugnandam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 201:2)
quibus purgantibus civitatem omnis facti dictique hostilis adversus Romanos, et iuvisse eos commeatu classem hostium arguit, et quantum vini Polyxenidae promisissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 318:1)
re subita perculsus praetor tubicines canere iubet, ut si qui per agros palati essent redirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 331:1)
haec cum audissent, quinque dierum spatio ad deliberandum sumpto, temptata interim spe auxilii ab Antiocho, postquam legati missi ad regem nihil in eo praesidii esse retulerant, tum portas aperuerunt, pacti ne quid hostile paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 370:1)
ita opinor, si nihil hostile adversus vos fecerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 630:2)
inde proximis temptatis cum facile animadvertisset cetera hostilia esse, Gomphos regressus omnibus copiis simul in Athamaniam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 16:1)
sequi pro se quemque et instare et perculsis pavorem addere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 284:3)
consul, affirmante Attalo venturos reges et transigi rem posse, profectus e castris, cum eodem quo antea praesidio equitum quinque milia fere processisset nec multum a constituto loco abesset, repente concitatis equis eum impetu hostili videt Gallos venientes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 316:1)
non institere perculsis hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 342:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION