라틴어 문장 검색

atque optume eccum ipsum ante aedes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 92)
hic volo ante ostium et ianuam meos participes bene accipere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 14)
is illic adulescens habitat in illisce aedibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS42)
is in illis habitat aedibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS51)
quia erus nos apud aedem Veneris mantat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 259)
nam impunissume tibi quidem hercle vendere hasce aedis licet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 34)
Quid si recenti re aedis pultem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 448)
Ibo et pultabo ianuam iam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 494)
itaque in totis aedibus tenebrae latebrae, bibitur estur quasi in popina, hau secus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 27)
nam huc si ante aedes evocem, quae audivistis modo, nunc si eadem hic iterum iterem, inscitiast.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2225)
is etiam me ad prandium ad se abduxit ignavissimus, ipse abiit foras, me reliquit pro atriensi in aedibus, ubi nec leno neque illae redeunt, nec quod edim quicquam datur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 52)
tibi hoc praecipio ut niteant aedes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 226)
maniplatim mihi munerigeruli facite ante aedis iam hic adsint.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 249)
Fac sis vocivas, Pseudole, aedis aurium, mea ut migrare dicta possint quo volo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 565)
Harpax Hi loci sunt atque hae regiones quae mi ab ero sunt demonstratae, ut ego oculis rationem capio quam mi ita dixit erus meus miles, septumas esse aedis a porta ubi ille habitet leno, quoi iussit symbolum me ferre et hoc argentum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 21)

SEARCH

MENU NAVIGATION