라틴어 문장 검색

in vitam suam incedere alios sinunt, immo vero ipsi etiam possessores eius futuros inducunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 13:3)
fallit autem illos, quia res incorporalis est, quia sub oculos non venit, ideoque vilissima aestimatur, immo paene nullum eius pretium est.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 43:5)
aeger est, immo mortuus est ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 72:2)
Haec una ratio est extendendae mortalitatis, immo in immortalitatem vertendae.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 93:2)
Conditum, immo constratum apud me ferrum est, summa parsimonia etiam vilissimi sanguinis ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 4:2)
Quid enim est memorabilis quam eum, cuius irae nihil obstat, cuius graviori sententiae ipsi, qui pereunt, adsentiuntur, quem nemo interpellaturus est, immo, si vehementius excanduit, ne deprecaturus est quidem, ipsum sibi manum inicere et potestate sua in melius placidiusque uti hoc ipsum cogitantem :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 28:2)
" Immo in meam domum veniat " ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 92:4)
Amisisti matrem statim nata, immo dum nascens, et ad vitam quodammodo exposita es.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 10:3)
immo nescio an eo laetiores sint, quo animus illorum in pauciora distringitur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 83:2)
omnes, immo omnia in ultimum diem spectant.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 67:3)
Omnis istos una tecum perculsos vides nec posse tibi subvenire, immo etiam ultro expectare, ut a te subleventur, intellegis ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 72:1)
Nec enim sic me deiecit, ut nollet erigere, immo ne deiecit quidem, sed impulsum a fortuna et cadentem sustinuit et in praeceps euntem leniter divinae manus usus moderatione deposuit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 78:3)
Innumerabilia undique exempla separatorum morte fratrum succurrunt, immo contra vix ulla umquam horum paria conspecta sunt una senescentia.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 89:1)
nemo enim tam expers erit sensus ac sanitatis, ut fortunam ulli queratur luctum intulisse, quam sciet etiam Caesarum lacrimas concupisse, Divus Augustus amisit Octaviam sororem carissimam et ne ei quidem rerum natura lugendi necessitatem abstulit, cui caelum destinaverat, immo vero idem omni genere orbitatis vexatus sororis filium successioni praeparatum suae perdidit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 89:3)
Quare patere, immo accerse sermones, quibus ille narretur, et apertas aures praebe ad nomen memoriamque filii tui;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION