라틴어 문장 검색

interim admonere illud satis est, ut sit ea neque arida prorsus atque ieiuna, (nam quid opus erat tantum studiis laboris impendere, si res nudas atque inornatas indicare satis videretur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 47:3)
unum ne temptes quod effici non possit, alterum ne ab eo, quod quis optime facit, in aliud, ad quod minus est idoneus, transferas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 142:2)
quos equidem non fraudaverim debita laude, quod copiam Romani sermonis augere temptarint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 204:2)
et tum leviter est temptatum, cum apud Graecos quosdam tum apud Ciceronem in libris de Oratore, et nunc maximo temporum nostrorum auctore prope impulsum, ut non modo plura haec genera, sed paene innumerabilia videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 49:1)
postremo, iudicium pecunia temptatum non a Cluentio, sed contra Cluentium;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 261:3)
recte enim Graeci praecipiunt, Non temptanda, effici omnino non possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 267:2)
infinitam enim faciat ista res dicendi tarditatem, si semper necesse sit, ut temptantes unumquodque eorum, quod sit aptum atque conveniens, experiendo noscamus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 217:1)
temptabo etiam de hoc dicere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 102:3)
neque enim ab ullo satis explicari puto, licet multi temptaverint, unde risus, qui non solum facto aliquo dictove, sed interdum quodam etiam corporis tacta lacessitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 116:1)
ut divus Augustus, cum ei Galli torquem aureum centum pondo dedissent, et Dolabella per iocum, temptans tamen ioci sui eventum, dixisset, imperator, torque me dona, malo, inquit, te civica donare:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 188:3)
ubi temptabit rusticus dicere ne impetrare quidem aliter potuisse suorum restitutionem uno praemio nisi patre proinde ac si accusatus non esset revocato, quae res advocati quoque poenam, tanquam is non adfuisset, remiserit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 66:2)
sed ut qui voluntate nitetur scriptum, quotiens poterit, infirmare debebit, ita, qui scriptum tuebitur, adiuvare se etiam voluntate temptabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 225:1)
nam et alioqui id maxime faciendum est, ut nos subinde temptemus, quia continua lectio et quae magis et quae minus haerent aequaliter transit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 129:3)
alii sunt, qui res imitatione significant, ut si aegrum temptantis venas medici similitudine aut citharoedum formatis ad modum percutientis nervos manibus ostendas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 235:2)
iam cum eloquendi rationem novissime repertam paucissimisque temptatam ingrcssi sumius, rarts, qui tam procul a portu recessisset, reperiebatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION