라틴어 문장 검색

facultas orandi natura, arte, , cui partem adiiciunt quidam imitationis, quam nos arti subiicimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 65:2)
turbari memoria vel continuandi verba facultate destitui nusquam turpius, cum vitiosum prooemium possit videri cicatricosa facies, et pessimus certe gubernator qui navem, dum portu egreditur, impegit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 70:1)
intuendae sunt praecipueque in coniecturis et facultates;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 143:1)
facultati autem licet instrumentum coniungere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 145:1)
sunt enim in parte facultatis et copiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 145:2)
ergo, ut breviter contraham summam, ducuntur argumenta a personis, causis, locis, tempore (cuius tres partes diximus, praecedens, coniunctum, insequens), facultatibus (quibus instrumentum subiecimus), modo (id est, ut quidque sit factum), finitione, genere, specie, differentibus, propriis, remotione, divisione, initio, incrementis, summa, similibus, dissimilibus, pugnantibus, consequentibus, efficientibus, effectis, eventis, comparatione, quae in plures diducitur species.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 188:2)
nos miseri sicut facultates patrimonii nostri, ita hoc opus aliis praeparabamus, aliis relinquemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 17:2)
nam plerique Demostheni facultatem defuisse huius rei credunt, Ciceroni modum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 111:1)
his pro nostra facultate tractatis non dubitassem transire protinus ad dispositionem, quae ordine ipso sequitur, nisi vererer ne, quoniam fuerunt qui iudicium inventioni subiungerent, praeterisse hunc locum quibusdam viderer, qui mea quidem opinione adeo partibus operis huius omnibus connexus ac mixtus est, ut ne a sententiis quidem aut verbis saltem singulis possit separari, nec magis arte traditur quam gustus aut odor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 245:1)
nam ut illic factum in adversarium transferentium, ita hic sibi vindicantium personae, causae, facultates, tempora, instrumenta, testimonia comparantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 96:4)
nam furti, depositi, creditae pecuniae et a facultatibus argumenta veniunt, an fuerit, quod deponeretur, et a personis, an ullum deposuisse apud hunc, vel huic credidisse credibile sit, an petitorem calumniari, an reum infitiatorem esse vel furem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 120:3)
sed opus est studio praecedente et acquisita facultate et quasi reposita.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 30:2)
propter quod infantes a mutis nutricibus iussu regum in solitudine educati, etiamsi verba quaedam emisisse traduntur, tamen loquendi facultate caruerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 11:2)
interim summatim, quid et a qua lectione petere possint, qui confirmare facultatem dicendi volent, attingam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 45:5)
ita omnem vitae imagine expressit, tanta in eo inveniendi copia et facultas, ita est omnibus rebus, personis, adfectibus accommodatus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 70:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION